Liber Iosue
III
Iosue III, Nova Vulgata
(Latin version of Joshua chapter 3)
1 Igitur Iosue de nocte consur gens movit castra. Egredientes que de Settim venerunt ad Iordanem, ipse et omnes filii Israel; et morati sunt ibi, antequam transirent.
2 Tribus diebus evolutis, transierunt praefecti per castrorum medium
3 et praeceperunt populo: "Quando videritis arcam foederis Domini Dei vestri et sacerdotes stirpis leviticae portantes eam, vos quoque consurgite et sequimini eam
4 "sitque inter vos et arcam spatium cubitorum duum fere milium, et cavete, ne appropinquetis ad eam "ut sciatis per quam viam ingrediamini, quia prius non ambulastis per eam"
5 Dixitque Iosue ad populum: "Sanctificamini; cras enim faciet Dominus inter vos mirabilia"
6 Et ait ad sacerdotes: "Tollite arcam foederis et praecedite populum" Qui tulerunt et ambulaverunt ante eos.
7 Dixitque Dominus ad Iosue: "Hodie incipiam exaltare te coram omni Israel, ut sciant quod, sicut cum Moyse fui, ita et tecum sim.
8 Tu autem praecipe sacerdotibus, qui portant arcam foederis, et dic eis: Cum veneritis ad oram aquae Iordanis, state in Iordane"
9 Dixitque Iosue ad filios Israel: "Accedite huc et audite verba Domini Dei vestri"
10 Et rursum: "In hoc, inquit, scietis quod Deus vivens in medio vestri est et disperdet in conspectu vestro Chananaeum et Hetthaeum, Hevaeum et Pherezaeum, Gergesaeum quoque et Amorraeum et Iebusaeum.
11 Ecce arca foederis Domini omnis terrae antecedet vos per Iordanem.
12 Parate duodecim viros de tribubus Israel, singulos per singulas tribus;
13 et cum posuerint vestigia pedum suorum sacerdotes, qui portant arcam Domini Dei universae terrae, in aquis Iordanis, aquae, quae inferiores sunt, decurrent, quae autem desuper veniunt, in una mole consistent"
14 Igitur egressus est populus de tabernaculis suis, ut transiret Iordanem; et sacerdotes, qui portabant arcam foederis, pergebant ante eum.
15 Veneruntque usque ad Iordanem et, pedibus eorum in ora aquae tinctis "Iordanis autem omnes ripas alvei sui toto tempore messis impleverat"
16 steterunt aquae desuper descendentes in loco uno instar molis procul valde apud urbem, quae vocatur Adam, ex latere Sarthan; quae autem inferiores erant, in mare Arabae, quod est mare Salsissimum, descenderunt, usquequo omnino deficerent.
17 Populus autem incedebat contra Iericho, et sacerdotes, qui portabant arcam foederis Domini, stabant super siccam humum in medio Iordanis firmiter, donec omnis Israel compleret per arentem alveum transitum Iordanis.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera