seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Ionae

III

Ionae III, Nova Vulgata 
(Latin version of Jonah chapter 3)

   1 Et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens:
   2 "Surge, vade in Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem, quam ego loquor ad te".
   3 Et surrexit Ionas et abiit in Nineven iuxta verbum Domini. Et Nineve erat civitas magna coram Deo, itinere trium dierum.
   4 Et coepit Ionas introire in civitatem itinere diei unius; et clamavit et dixit: "Adhuc quadraginta dies, et Nineve subvertetur".
   5 Et crediderunt viri Ninevitae in Deo; et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem.
   6 Et pervenit verbum ad regem Nineve; et surrexit de solio suo et abiecit pallium suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere.
   7 Et clamavit et dixit in Nineve decreto regis et principum eius dicens: "Homines et iumenta et boves et pecora non gustent quidquam nec pascantur et aquam non bibant;
   8 et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Deum in fortitudine, et convertatur vir a via sua mala et a violentia, quae est in manibus eorum.
   9 Quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae, et non peribimus?".
   10 Et vidit Deus opera eorum, quia conversi sunt de via sua mala; et misertus est Deus super malum, quod lo cutus fuerat ut faceret eis, et non fecit.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku