Liber Iob
VI
Iob VI, Nova Vulgata
(Latin version of Job chapter 6)
1 Respondens autem Iob dixit:
2" Utinam appenderetur aegritu do mea, et calamitatem meam assumerent in statera!
3 Nunc vero arena maris haec gravior apparet, inde verbis meis haesito.
4 Quia sagittae Omnipotentis in me sunt, quarum venenum ebibit spiritus meus; et terrores Dei militant contra me.
5 Numquid rugiet onager, cum habuerit herbam? Aut mugiet bos, cum ante praesepe plenum steterit?
6 Aut poterit comedi insulsum, quod non est sale conditum? Aut poterit gustari herba insulsa?
7 Quae prius nolebat tangere anima mea, nunc prae angustia cibi mei sunt.
8 Quis det, ut veniat petitio mea, et, quod exspecto, tribuat mihi Deus?
9 Utinam Deus me conterat; solvat manum suam et succidat me!
10 Et haec mihi sit consolatio, et exsultabo vel in pavore, qui non parcat, nec celabo sermones Sancti.
11 Quae est enim fortitudo mea, ut sustineam? Aut quis finis meus, ut patienter agam?
12 Num fortitudo lapidum, fortitudo mea? Num caro mea aenea est?
13 An non est auxilium mihi in me, et virtus quoque remota est a me?
14 Qui tollit ab amico suo misericordiam, timorem Omnipotentis derelinquit.
15 Fratres mei mentiti sunt me sicut alveus torrentium, qui evanescunt
16 nigrescentes glacie, cum ingruit super eos nix.
17 Tempore, quo diffluunt, arescunt et, ut incaluerit, solvuntur de loco suo.
18 Deflectunt viatorum turmae de viis suis, ascendentes per desertum pereunt.
19 Commeatus Thema consideraverunt, viatores Saba speraverunt in eis.
20 Confusi sunt, quia speraverunt; venerunt eo usque, et pudore cooperti sunt.
21 Ita nunc vos facti estis mihi; videntes plagam meam, timetis.
22 Numquid dixi: Afferte mihi et de substantia vestra donate mihi?
23 vel: Liberate me de manu hostis et de manu robustorum eruite me?
24 Docete me, et ego tacebo, et, si quid forte ignoravi, instruite me.
25 Quare detraxistis sermonibus veritatis, cum e vobis nullus sit, qui possit arguere me?
26 Ad increpandum tantum eloquia concinnatis, sed in ventum verba desperati.
27 Super pupillum irruitis et subvertere nitimini amicum vestrum.
28 Nunc, quaeso, convertimini ad me, et in faciem vestram non mentiar.
29 Revertite! Nulla erit improbitas. Revertite! Adhuc praesens adest iustitia mea.
30 Estne in lingua mea improbitas? An palatum meum non discernit nequitiam?
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera