Liber Iob
XL
Iob XL, Nova Vulgata
(Latin version of Job chapter 40)
1 Et respondens Dominus locutus est ad Iob:
2" Numquid contendit cum Omnipotente reprehensor? Qui arguit Deum, debet respondere ad ea".
3 Respondens autem Iob Domino dixit:
4" Ecce leviter locutus sum, quid respondebo tibi? Manum meam ponam super os meum.
5 Unum locutus sum, quod non repetam, et alterum, quibus ultra non addam".
6 Respondens autem Dominus Iob de turbine dixit:
7" Accinge sicut vir lumbos tuos; interrogabo te, et edoce me.
8 Numquid irritum facies iudicium meum et condemnabis me, ut tu iustificeris?
9 Et si habes brachium sicut Deus et si voce simili tonas?
10 Circumda tibi decorem et sublimitatem; gloria et decore induere.
11 Effunde vehementiam furoris tui et respiciens omnem arrogantem humilia.
12 Respice cunctos superbos et confunde eos et contere impios in loco suo.
13 Absconde eos in pulvere simul et facies eorum claude in fovea;
14 et ego confitebor quod salvare te possit dextera tua.
15 Ecce Behemoth, quem feci tecum; fenum quasi bos comedit.
16 Fortitudo eius in lumbis eius, et virtus illius in umbilico ventris eius.
17 Stringit caudam suam quasi cedrum, nervi femorum eius perplexi sunt.
18 Ossa eius velut fistulae aeris, cartilago illius quasi laminae ferreae.
19 Ipse est principium viarum Dei; qui fecit eum, applicabit gladium eius.
20 Huic montes tributum ferunt, omnes bestiae agri ludunt ibi.
21 Sub lotis silvestribus dormit, in secreto calami et in locis umentibus;
22 loti silvestres umbra eum protegunt, circumdant eum salices torrentis.
23 Si fluvius intumescat, non tremit; securus est, si prorumpat fluctus ad os eius.
24 In oculis eius quis capiet eum et in sudibus perforabit nares eius?
25 An extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius?
26 Numquid pones iuncum in naribus eius aut spina perforabis maxillam eius?
27 Numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia?
28 Numquid feriet tecum pactum, et accipies eum servum sempiternum?
29 Numquid illudes ei quasi avi aut ligabis eum pro puellis tuis?
30 Speculabuntur super eum socii, divident illum negotiatores?
31 Numquid implebis telis pellem eius et iaculo hamato piscium caput illius?
32 Pone super eum manum tuam; memento belli nec ultra addas.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera