Liber Iob
XXI
Iob XXI, Nova Vulgata
(Latin version of Job chapter 21)
1 Respondens autem Iob dixit:
2" Audite, quaeso, sermones meos, et sint haec consolationes vestrae.
3 Sustinete me, et ego loquar; et post verba mea ridebitis.
4 Numquid contra hominem disputatio mea est, ut merito non debeam impatiens fieri?
5 Attendite me et obstupescite et superponite digitum ori vestro.
6 Et ego, quando recordatus fuero, pertimesco, et concutit carnem meam tremor.
7 Quare ergo impii vivunt, senuerunt confortatique sunt divitiis?
8 Semen eorum permanet coram eis, et progenies eorum in conspectu eorum.
9 Domus eorum securae sunt et pacatae, et non est virga Dei super illos.
10 Bos eorum concepit et non abortivit, vacca peperit et non est privata fetu suo.
11 Egrediuntur quasi greges parvuli eorum, et infantes eorum exsultant lusibus.
12 Tenent tympanum et citharam et gaudent ad sonitum organi.
13 Ducunt in bonis dies suos et in puncto ad inferna descendunt.
14 Qui dixerant Deo: "Recede a nobis! Scientiam viarum tuarum nolumus.
15 Quis est Omnipotens, ut serviamus ei, et quid nobis prodest, si oraverimus illum?".
16 Sint in manu eorum bona sua; consilium vero impiorum longe sit a me.
17 Quam saepe lucerna impiorum exstinguitur, et superveniet eis pernicies, et dolores dividet in furore suo?
18 Erunt sicut paleae ante faciem venti, et sicut favilla, quam turbo dispergit.
19 "Servabitne Deus filiis iniquitatem eius?". Retribuat illi, ut sciat.
20 Videbunt oculi eius interfectionem suam, et de furore Omnipotentis bibet.
21 Quid enim ad eum pertinet de domo sua post se, et si numerus mensium eius recidetur?
22 Numquid Deum docebit quispiam scientiam, qui excelsos iudicat?
23 Iste moritur robustus et sanus, dives et felix;
24 viscera eius plena sunt adipe, et medullis ossa illius irrigantur.
25 Alius vero moritur in amaritudine animae absque ullis opibus;
26 et tamen simul in pulvere dormient, et vermes operient eos.
27 Certe novi cogitationes vestras et sententias contra me iniquas.
28 Dicitis enim: "Ubi est domus principis, et ubi tabernacula impiorum?".
29 Nonne interrogastis quemlibet de viatoribus et signa eorum non agnovistis?
30 Quia in diem perditionis servatur malus et ad diem furoris abducetur.
31 Quis arguet coram eo viam eius, et, quae fecit, quis reddet illi?
32 Ipse ad sepulcra ducetur, et super tumulum vigilabunt.
33 Dulces erunt ei glebae vallis, et post se omnem hominem trahet et ante se innumerabiles.
34 Quomodo igitur consolamini me frustra, et responsionis vestrae restat perfidia?".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera