Liber Iob
XIX
Iob XIX, Nova Vulgata
(Latin version of Job chapter 19)
1 Respondens autem Iob dixit:
2" Usquequo affligitis ani mam meam et atteritis me sermonibus?
3 En decies obiurgatis me et non erubescitis opprimentes me.
4 Nempe, etsi erravi, mecum erit error meus.
5 Si vos contra me erigimini et arguitis me opprobriis meis,
6 saltem nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio afflixerit me et rete suo me cinxerit.
7 Etsi clamo: Vim patior!, non exaudior; si vociferor, non est qui iudicet.
8 Semitam meam circumsaepsit, et transire non possum; et in calle meo tenebras posuit.
9 Spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo.
10 Destruxit me undique, et pereo, et evellit quasi arborem spem meam.
11 Iratus est contra me furor eius, et sic me habuit quasi hostem suum.
12 Simul venerunt turmae eius et fecerunt sibi viam adversus me et obsederunt in gyro tabernaculum meum.
13 Fratres meos longe fecit a me, et noti mei quasi alieni recesserunt a me.
14 Dereliquerunt me propinqui mei, et, qui me noverant, obliti sunt mei.
15 Inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me, et quasi peregrinus fui in oculis eorum.
16 Servum meum vocavi, et non respondit; ore proprio deprecabar illum.
17 Halitum meum exhorruit uxor mea, et fetui filiis uteri mei.
18 Vel infantes despiciebant me et, cum surgerem, detrahebant mihi.
19 Abominati sunt me quondam consiliarii mei; et, quem maxime diligebam, aversatus est me.
20 Pelli meae, consumptis carnibus, adhaesit os meum, et evanuit cutis mea circa dentes meos.
21 Miseremini mei, miseremini mei, saltem vos, amici mei, quia manus Domini tetigit me.
22 Quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis non saturamini?
23 Quis mihi tribuat, ut scribantur sermones mei? Quis mihi det, ut exarentur in libro
24 stilo ferreo et plumbeo, in aeternum sculpantur in silice?
25 Scio enim quod redemptor meus vivit et in novissimo super pulvere stabit;
26 et post pellem meam hanc, quam abstraxerunt, et de carne mea videbo Deum.
27 Quem visurus sum ego ipse, et oculi mei conspecturi sunt, et non alienum. Consumpti sunt renes mei in sinu meo.
28 Si ergo nunc dicitis: "Quomodo persequemur eum et radicem verbi inveniemus contra eum?",
29 timete a facie gladii, quoniam ultor iniquitatum gladius est; et scitote esse iudicium".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera