seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Iob

XIV

Iob XIV, Nova Vulgata 
(Latin version of Job chapter 14)

   1 Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, commotione satiatur.
   2 Qui quasi flos egreditur et arescit et fugit velut umbra et non permanet.
   3 Et dignum ducis super huiuscemodi aperire oculos tuos et adducere eum tecum in iudicium?
   4 Quis potest facere mundum de immundo? Ne unus quidem!
   5 Si statuti dies hominis sunt, et numerus mensium eius apud te est, et constituti sunt termini eius, quos non praeteribit,
   6 averte oculos tuos ab eo, ut quiescat, donec solvat, sicut mercennarius, dies suos.
   7 Nam lignum habet spem; si praecisum fuerit, rursum virescet, et rami eius non deficient.
   8 Si senuerit in terra radix eius, et in pulvere emortuus fuerit truncus illius,
   9 ad odorem aquae germinabit et faciet comam quasi novellae.
   10 Homo vero cum mortuus fuerit et debilitatur, exspirat homo et, ubi, quaeso, est?
   11 Recedent aquae de mari, et fluvius vacuefactus arescet;
   12 sic homo, cum dormierit, non resurget: donec atteratur caelum, non evigilabit nec consurget de somno suo.
   13 Quis mihi hoc tribuat, ut in inferno seponas me et abscondas me, donec pertranseat furor tuus, et constituas mihi tempus, in quo recorderis mei?
   14 Putasne mortuus homo rursum vivat? Cunctis diebus, quibus nunc milito, exspectarem, donec veniat immutatio mea.
   15 Vocares me, et ego responderem tibi; opus manuum tuarum requireres.
   16 Tu quidem nunc gressus meos dinumerares, sed parceres peccatis meis.
   17 Signares quasi in sacculo delicta mea, sed dealbares iniquitatem meam.
   18 Mons cadens decidit, et saxum transfertur de loco suo;
   19 lapides excavant aquae, et alluvione terra inundatur: et spem hominis perdes.
   20 Praevales adversus eum, et in perpetuum transiet; immutas faciem eius et emittis eum.
   21 Sive nobiles fuerint filii eius, non novit; sive ignobiles, non intellegit.
   22 Attamen caro eius, dum vivet, dolet, et anima illius super semetipso luget".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku