Liber Iob
I
Iob I, Nova Vulgata
(Latin version of Job chapter 1)
1 Vir erat in terra Us nomine Iob, et erat vir ille simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo.
2 Natique sunt ei septem filii et tres filiae.
3 Et fuit possessio eius septem milia ovium et tria milia camelorum, quingenta quoque iuga boum et quingentae asinae ac familia multa nimis; eratque vir ille magnus inter omnes Orientales.
4 Et ibant filii eius et faciebant convivium per domos unusquisque in die suo; et mittentes vocabant tres sorores suas, ut comederent et biberent cum eis.
5 Cumque in orbem transissent dies convivii, mittebat ad eos Iob et sanctificabat illos; consurgensque diluculo offerebat holocausta pro singulis. Dicebat enim: "Ne forte peccaverint filii mei et benedixerint Deo in cordibus suis". Sic faciebat Iob cunctis diebus.
6 Quadam autem die, cum venissent filii Dei, ut assisterent coram Domino, affuit inter eos etiam Satan.
7 Cui dixit Dominus: "Unde venis?". Qui respondens ait: "Circuivi terram et perambulavi eam".
8 Dixitque Dominus ad eum: "Numquid considerasti servum meum Iob, quod non sit ei similis in terra, homo simplex et rectus ac timens Deum et recedens a malo?".
9 Cui respondens Satan ait: "Numquid Iob frustra timet Deum?
10 Nonne tu vallasti eum ac domum eius universamque substantiam per circuitum, operibus manuum eius benedixisti, et possessio eius crevit in terra?
11 Sed extende paululum manum tuam et tange cuncta, quae possidet, nisi in faciem benedixerit tibi".
12 Dixit ergo Dominus ad Satan: "Ecce, universa, quae habet, in manu tua sunt; tantum in eum ne extendas manum tuam". Egressusque est Satan a facie Domini.
13 Cum autem quadam die filii et filiae eius comederent et biberent vinum in domo fratris sui primogeniti,
14 nuntius venit ad Iob, qui diceret: "Boves arabant, et asinae pascebantur iuxta eos;
15 et irruerunt Sabaei tuleruntque eos et pueros percusserunt gladio, et evasi ego solus, ut nuntiarem tibi".
16 Cumque adhuc ille loqueretur, venit alter et dixit: "Ignis Dei cecidit e caelo et ussit oves puerosque consumpsit, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi".
17 Sed et illo adhuc loquente, venit alius et dixit: "Chaldaei fecerunt tres turmas et invaserunt camelos et tulerunt eos necnon et pueros percusserunt gladio, et ego fugi solus, ut nuntiarem tibi".
18 Adhuc loquebatur ille, et ecce alius intravit et dixit: "Filiis tuis et filiabus vescentibus et bibentibus vinum in domo fratris sui primogeniti,
19 repente ventus vehemens irruit a regione deserti et concussit quattuor angulos domus; quae corruens oppressit liberos tuos, et mortui sunt, et effugi ego solus, ut nuntiarem tibi".
20 Tunc surrexit Iob et scidit vestimenta sua et, tonso capite, corruens in terram adoravit
21 et dixit: "Nudus egressus sum de utero matris meae et nudus revertar illuc. Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum".
22 In omnibus his non peccavit Iob labiis suis neque stultum quid contra Deum locutus est.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera