seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Ieremiae

V

Ieremiae V, Nova Vulgata 
(Latin version of Jeremiah chapter 5)

   1 Circuite vias Ierusalem et aspicite et considerate et quaerite in plateis eius, an inveniatis virum, an sit qui faciat iudicium et quaerentem fidem, et propitius ero ei.
   2 Quod si etiam "Vivit Dominus!" dixerint, certe falso iurabunt.
   3 Domine, nonne oculi tui respiciunt fidem? Percussisti eos, et non doluerunt, attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam: induraverunt facies suas supra petram, noluerunt reverti.
   4 Ego autem dixi: "Ecce pauperes illi stulte agunt, quia ignorant viam Domini, iudicium Dei sui.
   5 Ibo igitur ad optimates et loquar eis; ipsi enim noverunt viam Domini, iudicium Dei sui". Ecce hi simul confregerunt iugum, ruperunt vincula.
   6 Idcirco percussit eos leo de silva, lupus deserti vastabit eos, pardus vigilans super civitates eorum: omnis, qui egressus fuerit ex eis, lacerabitur, quia multiplicatae sunt praevaricationes eorum, confortatae sunt aversiones eorum.
   7 "Super quo propitius tibi esse potero? Filii tui dereliquerunt me et iuraverunt in his, qui non sunt dii; saturavi eos, et moechati sunt et in domum meretricis gregatim confluebant.
   8 Equi impinguati et admissarii facti sunt: unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat.
   9 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, et in gente tali non ulciscetur anima mea?
   10 Ascendite muros eius et dissipate, consummationem autem nolite facere; auferte propagines eius, quia non sunt Domini.
   11 Praevaricatione enim praevaricata est in me domus Israel et domus Iudae", ait Dominus.
   12 Negaverunt Dominum et dixerunt: "Non est ipse; neque veniet super nos malum, et gladium et famem non videbimus.
   13 Prophetae erunt in ventum, et responsum non est in eis. Haec ergo evenient illis".
   14 Propterea haec dicit Dominus, Deus exercituum: "Quia locuti estis verbum istud, ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem et populum istum in ligna, et vorabit eos.
   15 Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, gentem robustam, gentem antiquam, gentem, cuius ignorabis linguam nec intelleges quid loquatur.
   16 Pharetra eius quasi sepulcrum patens universi fortes.
   17 Et comedet segetes tuas et panem tuum, devorabit filios tuos et filias tuas, comedet gregem tuum et armenta tua, comedet vineam tuam et ficum tuam; et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam, gladio.
   18 Verumtamen et in diebus illis, ait Dominus, non faciam in vobis consummationem".
   19 Quod si dixeritis: "Quare fecit nobis Dominus Deus noster haec omnia?", dices ad eos: "Sicut dereliquistis me et servistis diis alienis in terra vestra, sic servietis alienis in terra non vestra".
   20 Annuntiate hoc domui Iacob et auditum facite in Iuda dicentes:
   21 "Audi, popule stulte, qui non habes cor, qui habentes oculos non vident, et aures et non audiunt.
   22 Numquid me non timebitis, ait Dominus, et a facie mea non trepidabitis? Qui posui arenam terminum mari, praeceptum sempiternum, quod non praeteribit; et commovebuntur et non poterunt, et intumescent fluctus eius, et non transibunt illud".
   23 Populo autem huic factum est cor contumax et rebelle; recesserunt et abierunt
   24 et non dixerunt in corde suo: "Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, hebdomadas statutas messis custodientem nobis".
   25 Iniquitates vestrae declinaverunt haec, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis,
   26 quia inventi sunt in populo meo impii, insidiantes quasi incurvati aucupes, laqueos ponentes ad capiendos viros.
   27 Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenae dolo; ideo magnificati sunt et ditati,
   28 incrassati sunt et impinguati: et transgressi sunt terminos mali. Causam non iudicaverunt, causam pupilli, ut ipsi prospere agant, et iudicium pauperum non iudicaverunt.
   29 Numquid super his non visitabo, dicit Dominus, aut super gentem huiuscemodi non ulciscetur anima mea?
   30 Stupor et mirabilia facta sunt in terra:
   31 prophetae prophetabant mendacium, et sacerdotes applaudebant manibus suis, et populus meus dilexit talia. Quid igitur facietis in novissimo eius?

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku