seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Ieremiae

XLVII

Ieremiae XLVII, Nova Vulgata 
(Latin version of Jeremiah chapter 47)

   1 Quod factum est verbum Domini ad Ieremiam prophe tam contra Philisthim, antequam percuteret pharao Gazam.
   2 Haec dicit Dominus: "Ecce, aquae ascendunt ab aquilone et erunt quasi torrens inundans et operient terram et plenitudinem eius, urbem et habitatores eius. Clamabunt homines, et ululabunt omnes habitatores terrae
   3 a strepitu ungularum fortium equorum eius, a commotione quadrigarum eius et tumultu rotarum illius; non respexerunt patres filios, manibus dissolutis,
   4 pro adventu diei, in quo vastabuntur omnes Philisthim, et dissipabitur Tyro et Sidoni omnis superstes auxiliator: depopulatus est enim Dominus Philisthim, reliquias insulae Caphtor.
   5 Venit calvitium super Gazam, conticuit Ascalon; reliquiae Enacim, usquequo incidetis vos?
   6 O mucro Domini, usquequo non quiesces? Ingredere in vaginam tuam, refrigerare et sile.
   7 Quomodo quiescet, cum Dominus praeceperit ei adversus Ascalonem et adversus maritimas regiones ibique condixerit illi?".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku