Liber Ieremiae
XX
Ieremiae XX, Nova Vulgata
(Latin version of Jeremiah chapter 20)
1 Et audivit Phassur filius Em mer sacerdos, qui constitutus erat princeps in domo Domini, Ieremiam prophetantem sermones istos;
2 et percussit Phassur Ieremiam prophetam et misit eum in nervum, quod erat in porta Beniamin superiore in domo Domini.
3 Cumque illuxisset in crastinum, eduxit Phassur Ieremiam de nervo; et dixit ad eum Ieremias: "Non Phassur vocavit Dominus nomen tuum sed Pavorem undique.
4 Quia haec dicit Dominus: Ecce ego dabo te in pavorem, te et omnes amicos tuos, et corruent gladio inimicorum suorum, et oculi tui videbunt; et omnem Iudam dabo in manu regis Babylonis, et traducet eos in Babylonem et percutiet eos gladio.
5 Et dabo universam substantiam civitatis huius et omnem laborem eius omneque pretium et cunctos thesauros regum Iudae dabo in manu inimicorum eorum; et diripient eos et tollent et ducent in Babylonem.
6 Tu autem, Phassur et omnes habitatores domus tuae, ibitis in captivitatem; et in Babylonem venies et ibi morieris ibique sepelieris, tu et omnes amici tui, quibus prophetasti mendacium".
7 Seduxisti me, Domine, et seductus sum; fortior me fuisti et invaluisti. Factus sum in derisum tota die, omnes subsannant me.
8 Quia quotiescumque loquor, vociferor, iniquitatem et vastitatem clamito; et factus est mihi sermo Domini in opprobrium et in derisum tota die.
9 Et dixi: "Non recordabor eius neque loquar ultra in nomine illius". Et factus est in corde meo quasi ignis exaestuans claususque in ossibus meis: et defeci, ferre non sustinens.
10 Audivi enim contumelias multorum et terrorem in circuitu: "Denuntiate, et denuntiemus eum". Omnes pacifici mei observabant lapsum meum: "Forte decipietur, et praevalebimus adversus eum et consequemur ultionem ex eo".
11 Dominus autem mecum est quasi bellator fortis; idcirco, qui persequuntur me, cadent et infirmi erunt. Confundentur vehementer, quia non prosperati sunt; opprobrium sempiternum, quod numquam delebitur.
12 Et tu, Domine exercituum, probator iusti, qui vides renes et cor, videam, quaeso, ultionem tuam ex eis; tibi enim revelavi causam meam.
13 Cantate Domino, laudate Dominum, quia liberavit animam pauperis de manu malorum.
14 Maledicta dies, in qua natus sum; dies, in qua peperit me mater mea, non sit benedicta.
15 Maledictus vir, qui annuntiavit patri meo dicens: "Natus est tibi puer masculus" et gaudio laetificavit eum;
16 sit homo ille, ut sunt civitates, quas subvertit Dominus et non paenituit eum: audiat clamorem mane et ululatum in tempore meridiano,
17 qui non me interfecit a vulva, ut fieret mihi mater mea sepulcrum, et vulva eius conceptus aeternus.
18 Quare de vulva egressus sum, ut viderem laborem et dolorem, et consumerentur in confusione dies mei?
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera