Epistula Iacobi
V
Iacobi V, Nova Vulgata
(Latin version of James chapter 5)
1 Age nunc, divites, plorate ulu lantes in miseriis, quae adve nient vobis.
2 Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt,
3 aurum et argentum vestrum aeruginavit, et aerugo eorum in testimonium vobis erit et manducabit carnes vestras sicut ignis: thesaurizastis in novissimis diebus.
4 Ecce merces operariorum, qui messuerunt regiones vestras, quae fraudata est a vobis, clamat, et clamores eorum, qui messuerunt, in aures Domini Sabaoth introierunt.
5 Epulati estis super terram et in luxuriis fuistis, enutristis corda vestra in die occisionis.
6 Addixistis, occidistis iustum. Non resistit vobis.
7 Patientes igitur estote, fratres, usque ad adventum Domini. Ecce agricola exspectat pretiosum fructum terrae, patienter ferens, donec accipiat imbrem temporaneum et serotinum.
8 Patientes estote, et vos, confirmate corda vestra, quoniam adventus Domini appropinquavit.
9 Nolite ingemiscere, fratres, in alterutrum, ut non iudicemini; ecce iudex ante ianuam assistit.
10 Exemplum accipite, fratres, laboris et patientiae prophetas, qui locuti sunt in nomine Domini.
11 Ecce beatificamus eos, qui sustinuerunt; sufferentiam Iob audistis et finem Domini vidistis, quoniam misericors est Dominus et miserator.
12 Ante omnia autem, fratres mei, nolite iurare neque per caelum neque per terram, neque aliud quodcumque iuramentum; sit autem vestrum "Est" est, et "Non" non, uti non sub iudicio decidatis.
13 Tristatur aliquis vestrum? Oret. Aequo animo est? Psallat.
14 Infirmatur quis in vobis? Advocet presbyteros ecclesiae, et orent super eum, unguentes eum oleo in nomine Domini.
15 Et oratio fidei salvabit infirmum, et allevabit eum Dominus; et si peccata operatus fuerit, dimittentur ei.
16 Confitemini ergo alterutrum peccata et orate pro invicem, ut sanemini. Multum enim valet deprecatio iusti operans.
17 Elias homo erat similis nobis passibilis et oratione oravit, ut non plueret, et non pluit super terram annos tres et menses sex;
18 et rursum oravit, et caelum dedit pluviam, et terra germinavit fructum suum.
19 Fratres mei, si quis ex vobis erraverit a veritate, et converterit quis eum,
20 scire debet quoniam, qui converti fecerit peccatorem ab errore viae eius, salvabit animam suam a morte et operiet multitudinem peccatorum.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera