seiyaku
< Previous
Index
Next >

Epistula Iacobi

II

Iacobi II, Nova Vulgata 
(Latin version of James chapter 2)

   1 Fratres mei, nolite in persona rum acceptione habere fidem Domini nostri Iesu Christi gloriae.
   2 Etenim, si introierit in synagogam vestram vir aureum anulum habens in veste candida, introierit autem et pauper in sordido habitu,
   3 et intendatis in eum, qui indutus est veste praeclara, et dixeritis: "Tu sede hic bene ", pauperi autem dicatis: "Tu sta illic aut sede sub scabello meo";
   4 nonne iudicatis apud vosmetipsos et facti estis iudices cogitationum iniquarum?
   5 Audite, fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit, qui pauperes sunt mundo, divites in fide et heredes regni, quod repromisit diligentibus se?
   6 Vos autem exhonorastis pauperem. Nonne divites opprimunt vos et ipsi trahunt vos ad iudicia?
   7 Nonne ipsi blasphemant bonum nomen, quod invocatum est super vos?
   8 Si tamen legem perficitis regalem secundum Scripturam: "Diliges proximum tuum sicut teipsum ", bene facitis;
   9 si autem personas accipitis, peccatum operamini, redarguti a lege quasi transgressores.
   10 Quicumque autem totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.
   11 Qui enim dixit: "Non moechaberis ", dixit et: "Non occides"; quod si non moecharis, occidis autem, factus es transgressor legis.
   12 Sic loquimini et sic facite sicut per legem libertatis iudicandi.
   13 Iudicium enim sine misericordia illi, qui non fecit misericordiam; superexsultat misericordia iudicio.
   14 Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat? Numquid poterit fides salvare eum?
   15 Si frater aut soror nudi sunt et indigent victu cotidiano,
   16 dicat autem aliquis de vobis illis: "Ite in pace, calefacimini et saturamini ", non dederitis autem eis, quae necessaria sunt corporis, quid proderit?
   17 Sic et fides, si non habeat opera, mortua est in semetipsa.
   18 Sed dicet quis: "Tu fidem habes, et ego opera habeo". Ostende mihi fidem tuam sine operibus, et ego tibi ostendam ex operibus meis fidem.
   19 Tu credis quoniam unus est Deus? Bene facis; et daemones credunt et contremiscunt!
   20 Vis autem scire, o homo inanis, quoniam fides sine operibus otiosa est?
   21 Abraham, pater noster, nonne ex operibus iustificatus est offerens Isaac filium suum super altare?
   22 Vides quoniam fides cooperabatur operibus illius, et ex operibus fides consummata est;
   23 et suppleta est Scriptura dicens: "Credidit Abraham Deo, et reputatum est illi ad iustitiam ", et amicus Dei appellatus est.
   24 Videtis quoniam ex operibus iustificatur homo et non ex fide tantum.
   25 Similiter autem et Rahab, meretrix nonne ex operibus iustificata est suscipiens nuntios et alia via eiciens?
   26 Sicut enim corpus sine spiritu emortuum est, ita et fides sine operibus mortua est.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku