Epistula Iacobi
I
Iacobi I, Nova Vulgata
(Latin version of James chapter 1)
1 Iacobus, Dei et Domini Iesu Christi servus, duodecim tribu bus, quae sunt in dispersione, salutem.
2 Omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationibus variis incideritis,
3 scientes quod probatio fidei vestrae patientiam operatur;
4 patientia autem opus perfectum habeat, ut sitis perfecti et integri, in nullo deficientes.
5 Si quis autem vestrum indiget sapientia, postulet a Deo, qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei.
6 Postulet autem in fide nihil haesitans; qui enim haesitat, similis est fluctui maris, qui a vento movetur et circumfertur.
7 Non ergo aestimet homo ille quod accipiat aliquid a Domino,
8 vir duplex animo, inconstans in omnibus viis suis.
9 Glorietur autem frater humilis in exaltatione sua,
10 dives autem in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit.
11 Exortus est enim sol cum ardore et arefecit fenum, et flos eius decidit, et decor vultus eius deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet.
12 Beatus vir, qui suffert tentationem, quia, cum probatus fuerit, accipiet coronam vitae, quam repromisit Deus diligentibus se.
13 Nemo, cum tentatur, dicat: "A Deo tentor"; Deus enim non tentatur malis, ipse autem neminem tentat.
14 Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus;
15 dein concupiscentia, cum conceperit, parit peccatum; peccatum vero, cum consummatum fuerit, generat mortem.
16 Nolite errare, fratres mei dilectissimi.
17 Omne datum optimum et omne donum perfectum de sursum est, descendens a Patre luminum, apud quem non est transmutatio nec vicissitudinis obumbratio.
18 Voluntarie genuit nos verbo veritatis, ut simus primitiae quaedam creaturae eius.
19 Scitis, fratres mei dilecti. Sit autem omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad loquendum et tardus ad iram;
20 ira enim viri iustitiam Dei non operatur.
21 Propter quod abicientes omnem immunditiam et abundantiam malitiae, in mansuetudine suscipite insitum verbum, quod potest salvare animas vestras.
22 Estote autem factores verbi et non auditores tantum fallentes vosmetipsos.
23 Quia si quis auditor est verbi et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suae in speculo;
24 consideravit enim se et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit.
25 Qui autem perspexerit in lege perfecta libertatis et permanserit, non auditor obliviosus factus sed factor operis, hic beatus in facto suo erit.
26 Si quis putat se religiosum esse, non freno circumducens linguam suam sed seducens cor suum, huius vana est religio.
27 Religio munda et immaculata apud Deum et Patrem haec est: visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, immaculatum se custodire ab hoc saeculo.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera