seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

IX

Isaiae IX, Nova Vulgata 
(Latin version of Isaiah chapter 9)

   1 Populus, qui ambulabat in tenebris, vidit lucem magnam; habitantibus in regione umbrae mortis lux orta est eis.
   2 Multiplicasti exsultationem et magnificasti laetitiam; laetantur coram te sicut laetantes in messe, sicut exsultant, quando dividunt spolia.
   3 Iugum enim oneris eius et virgam umeri eius et sceptrum exactoris eius fregisti, sicut in die Madian.
   4 Quia omnis caliga incedentis cum tumultu et vestimentum mixtum sanguine erit in combustionem, cibus ignis.
   5 Parvulus enim natus est nobis, filius datus est nobis; et factus est principatus super umerum eius; et vocabitur nomen eius admirabilis Consiliarius, Deus fortis, Pater aeternitatis, Princeps pacis.
   6 Magnum erit eius imperium, et pacis non erit finis super solium David et super regnum eius, ut confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia amodo et usque in sempiternum: zelus Domini exercituum faciet hoc.
   7 Verbum misit Dominus in Iacob, et cecidit in Israel.
   8 Et sciet omnis populus Ephraim et habitantes Samariam in superbia et magnitudine cordis dicentes:
   9 "Lateres ceciderunt, sed quadris lapidibus aedificabimus; sycomori succisae sunt, sed cedris commutabimus".
   10 Et elevavit Dominus hostes super eum et inimicos eius excitavit,
   11 Syriam ab oriente et Philisthim ab occidente, qui devoraverunt Israel toto ore. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
   12 Et populus non est reversus ad percutientem se, et Dominum exercituum non inquisierunt.
   13 Et succidit Dominus ab Israel caput et caudam, palmam et arundinem die una:
   14 longaevus et honorabilis vultu ipse est caput, et propheta docens mendacium ipse est cauda;
   15 rectores populi istius seducentes et, qui regebantur, perierunt.
   16 Propter hoc super adulescentulis eius non laetabitur Dominus et pupillorum eius et viduarum non miserebitur, quia omnis impius est et nequam, et universum os loquitur stultitiam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.
   17 Succensa est enim quasi ignis impietas, veprem et spinam vorat, et succenditur in densitate saltus, et convolvuntur columnae fumi.
   18 In ira Domini exercituum incenditur terra; et est populus quasi esca ignis: vir fratri suo non parcit.
   19 Et devorat ad dexteram et esurit et comedit ad sinistram et non saturatur; unusquisque carnem proximi sui vorat:
   20 Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Iudam. In omnibus his non est aversus furor eius, sed adhuc manus eius extenta.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku