seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

LXV

Isaiae LXV, Nova Vulgata 
(Latin version of Isaiah chapter 65)

   1 "Quaesitus sum ab his, qui non consulebant me, inventus sum ab his, qui non quaerebant me. Dixi: "Ecce ego, ecce ego!" ad gentem, quae non invocabat nomen meum.
   2 Expandi manus meas tota die ad populum rebellem, qui graditur in via non bona post cogitationes suas;
   3 populus, qui ad iracundiam provocat me ante faciem meam semper, qui immolant in hortis et sacrificant super lateres,
   4 qui morantur in sepulcris et in locis occultis pernoctant, qui comedunt carnem suillam et ius abominabile in vasis eorum,
   5 qui dicunt: "Recede! Non appropinques mihi, quia sanctificarem te". Isti fumus sunt in naribus meis, ignis ardens tota die.
   6 Ecce scriptum est coram me; non tacebo, sed retribuam, et retribuam in sinum eorum
   7 iniquitates vestras et iniquitates patrum vestrorum simul, dicit Dominus, qui sacrificaverunt super montes et super colles exprobraverunt mihi; et remetiar opus eorum primo in sinu eorum".
   8 Haec dicit Dominus: "Quomodo si inveniatur mustum in botro et dicatur: "Ne dissipes illud, quoniam benedictio est in eo", sic faciam propter servos meos, ut non disperdam totum.
   9 Et educam de Iacob semen et de Iuda possidentem montes meos; et hereditabunt terram electi mei, et servi mei habitabunt ibi.
   10 Et erit Saron in pascua gregum, et vallis Achor in cubile armentorum populo meo, qui quaesierunt me.
   11 Vos autem, qui derelinquitis Dominum, qui obliviscimini montem sanctum meum, qui ponitis Gad mensam et amphoram impletis Meni,
   12 numerabo vos in gladio, et omnes in caede corruetis; pro eo quod vocavi, et non respondistis, locutus sum, et non audistis, sed fecistis malum in oculis meis et, quod displicet mihi, elegistis".
   13 Propter hoc haec dicit Dominus Deus: "Ecce servi mei comedent, et vos esurietis; ecce servi mei bibent, et vos sitietis; ecce servi mei laetabuntur, et vos confundemini;
   14 ecce servi mei laudabunt in exsultatione cordis, et vos clamabitis prae dolore cordis et prae contritione spiritus ululabitis.
   15 Et relinquetis nomen vestrum in iuramentum electis meis: "Interficiat te Dominus Deus"; et servos suos vocabit nomine alio.
   16 Quicumque benedicit sibi in terra, benedicet sibi in Deo Amen; et, quicumque iurat in terra, iurabit in Deo Amen; quia oblivioni tradentur angustiae priores, et quia abscondentur ab oculis meis.
   17 Ecce enim ego creo caelos novos et terram novam, et non erunt in memoria priora et non ascendent super cor.
   18 Sed gaudebunt et exsultabunt usque in sempiternum in his, quae ego creo, quia ecce ego creo Ierusalem exsultationem et populum eius gaudium.
   19 Et exsultabo in Ierusalem et gaudebo in populo meo, et non audietur in ea ultra vox fletus et vox clamoris.
   20 Non erit ibi amplius infans dierum et senex, qui non impleat dies suos. Quoniam puer erit, qui centenarius moriatur; et, qui non attingat centum annos, maledictus erit.
   21 Et aedificabunt domos et habitabunt et plantabunt vineas et comedent fructus earum.
   22 Non aedificabunt, ut alius habitet, non plantabunt, ut alius comedat: secundum enim dies ligni erunt dies populi mei, et operibus manuum suarum diu fruentur electi mei.
   23 Non laborabunt frustra neque generabunt in interitum repentinum, quia semen benedictorum erunt Domini, et nepotes eorum cum eis.
   24 Eritque: antequam clament, ego respondebo; adhuc illis loquentibus, ego exaudiam.
   25 Lupus et agnus pascentur simul, et leo sicut bos comedet paleas, et serpenti pulvis panis eius. Non nocebunt neque occident in omni monte sancto meo", dicit Dominus.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku