Liber Isaiae
LX
Isaiae LX, Nova Vulgata
(Latin version of Isaiah chapter 60)
1 Surge, illuminare, quia venit lumen tuum, et gloria Domini super te orta est.
2 Quia ecce tenebrae operient terram et caligo populos; super te autem orietur Dominus, et gloria eius in te videbitur.
3 Et ambulabunt gentes in lumine tuo, et reges in splendore ortus tui.
4 Leva in circuitu oculos tuos et vide: omnes isti congregati sunt, venerunt tibi; filii tui de longe veniunt, et filiae tuae in ulnis gestantur.
5 Tunc videbis et illuminaberis, et palpitabit et dilatabitur cor tuum, quia confluet ad te multitudo maris, fortitudo gentium veniet tibi;
6 inundatio camelorum operiet te, dromedarii Madian et Epha; omnes de Saba venient, aurum et tus deferentes et laudem Domini annuntiantes.
7 Omne pecus Cedar congregabitur tibi, arietes Nabaioth ministrabunt tibi; offerentur super placabili altari meo, et domum gloriae meae glorificabo.
8 Quae sunt istae, quae ut nubes volant, et quasi columbae ad fenestras suas?
9 Me enim insulae exspectabunt, et in principio naves Tharsis, ut adducant filios tuos de longe, argentum eorum et aurum eorum cum eis, nomini Domini Dei tui et Sancto Israel, quia glorificavit te.
10 Et aedificabunt filii peregrinorum muros tuos, et reges eorum ministrabunt tibi; in indignatione enim mea percussi te, sed in beneplacito meo misertus sum tui.
11 Et aperientur portae tuae iugiter, die ac nocte non claudentur, ut afferatur ad te fortitudo gentium, et reges earum adducantur.
12 Gens enim et regnum, quae non servierint tibi, peribunt, et gentes vastitate vastabuntur.
13 Gloria Libani ad te veniet, cupressus, ulmus et abies simul, ad ornandum locum sanctuarii mei; et locum pedum meorum glorificabo.
14 Et venient ad te curvi filii eorum, qui humiliaverunt te, et adorabunt vestigia pedum tuorum omnes, qui detrahebant tibi, et vocabunt te Civitatem Domini, Sion Sancti Israel.
15 Pro eo quod fuisti derelicta et odio habita, et non erat qui per te transiret, ponam te in superbiam saeculorum, gaudium in generationem et generationem;
16 et suges lac gentium et mamilla regum lactaberis et scies quia ego Dominus salvator tuus, et redemptor tuus Fortis Iacob.
17 Pro aere afferam aurum et pro ferro afferam argentum et pro lignis aes et pro lapidibus ferrum; et ponam custodes tuos pacem et praepositos tuos iustitiam.
18 Non audietur ultra violentia in terra tua, vastitas et contritio in terminis tuis; et vocabis Salutem muros tuos et portas tuas Laudem.
19 Non erit tibi amplius sol ad lucendum per diem, nec splendor lunae illuminabit te, sed erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et Deus tuus in gloriam tuam.
20 Non occidet ultra sol tuus, et luna tua non minuetur, quia erit tibi Dominus in lucem sempiternam, et complebuntur dies luctus tui.
21 Populus autem tuus omnes iusti; in perpetuum hereditabunt terram, germen plantationis meae, opus manus meae ad glorificandum.
22 Minimus erit in mille, et parvulus in gentem fortem. Ego Dominus in tempore eius subito faciam istud.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera