Liber Isaiae
XLVIII
Isaiae XLVIII, Nova Vulgata
(Latin version of Isaiah chapter 48)
1 Audite hoc, domus Iacob, qui vocamini nomine Israel et de aquis Iudae existis, qui iuratis in nomine Domini et Deum Israel invocatis non in veritate neque in iustitia.
2 De civitate enim sancta vocati sunt et super Deum Israel constabiliti sunt; Dominus exercituum nomen eius.
3 Priora ex tunc annuntiavi, et ex ore meo exierunt, et audita feci ea; repente operatus sum, et venerunt.
4 Scivi enim quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua aerea.
5 Praedixi tibi ex tunc; antequam venirent, indicavi tibi, ne forte diceres: "Idolum meum operatum est haec, et sculptile meum et conflatile mandaverunt ista".
6 Quae audisti, vide omnia; vos autem num annuntiabitis? Audita facio tibi nova ex nunc et occulta, quae nescis.
7 Nunc creata sunt et non ex tunc, et ante eorum diem, et non audisti ea, ne forte diceres: "Ecce ego cognovi ea".
8 Neque audisti neque cognovisti, neque ex tunc aperta est auris tua; scio enim quia praevaricans praevaricaris et transgressor ex utero vocaris.
9 Propter nomen meum longe faciam furorem meum et propter laudem meam infrenabo me super te, ne perdam te.
10 Ecce excoxi te, sed non quasi argentum; probavi te in camino paupertatis.
11 Propter me, propter me faciam, ut non blasphemer; et gloriam meam alteri non dabo.
12 Audi me, Iacob, et Israel, quem ego vocavi; ego, ego primus et ego novissimus.
13 Manus mea fundavit terram, et dextera mea expandit caelos; ego voco eos, et stant simul.
14 Congregamini, omnes vos, et audite: Quis de eis annuntiavit haec? Dominus dilexit eum; faciet voluntatem suam in Babylone et brachium suum in Chaldaeis.
15 Ego, ego locutus sum et vocavi eum; adduxi eum, et prospera fuit via eius.
16 Accedite ad me et audite hoc: Non a principio in abscondito locutus sum; ex tempore, antequam fieret, ibi eram; et nunc Dominus Deus misit me cum spiritu suo.
17 Haec dicit Dominus, redemptor tuus, Sanctus Israel: Ego Dominus Deus tuus docens te utilia, gubernans te in via, qua ambulas.
18 Utinam attendisses mandata mea! Facta fuisset sicut flumen pax tua, et iustitia tua sicut gurgites maris;
19 et fuisset quasi arena semen tuum, et stirps uteri tui ut lapilli eius; non interisset et non fuisset attritum nomen eius a facie mea.
20 Egredimini de Babylone, fugite a Chaldaeis, in voce exsultationis annuntiate; auditum facite hoc, efferte illud usque ad extrema terrae, dicite: "Redemit Dominus servum suum Iacob".
21 Non sitierunt, cum per desertum duceret eos; aquam de petra produxit eis et scidit petram, et fluxerunt aquae.
22 Non est pax impiis, dicit Dominus.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera