seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Isaiae

XLII

Isaiae XLII, Nova Vulgata 
(Latin version of Isaiah chapter 42)

   1 Ecce servus meus, suscipiam eum; electus meus, complacet sibi in illo anima mea; dedi spiritum meum super eum, iudicium gentibus proferet.
   2 Non clamabit neque vociferabitur, nec audietur vox eius foris.
   3 Calamum quassatum non conteret et linum fumigans non exstinguet; in veritatem proferet iudicium.
   4 Non languebit nec frangetur, donec ponat in terra iudicium; et legem eius insulae exspectant.
   5 Haec dicit Dominus Deus, creans caelos et extendens eos, firmans terram et quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, et spiritum calcantibus eam:
   6 "Ego, Dominus, vocavi te in iustitia et apprehendi manum tuam; et formavi te et dedi te in foedus populi, in lucem gentium,
   7 ut aperires oculos caecorum et educeres de conclusione vinctum, de domo carceris sedentes in tenebris.
   8 Ego Dominus: hoc est nomen meum; et gloriam meam alteri non dabo et laudem meam sculptilibus.
   9 Quae prima fuerunt, ecce venerunt; nova quoque ego annuntio: antequam oriantur, audita vobis faciam".
   10 Cantate Domino canticum novum, laus eius ab extremis terrae; qui descenditis in mare, et plenitudo eius, insulae et habitatores earum.
   11 Exsultent desertum et civitates eius, vici, quos habitat Cedar. Iubilent habitatores Petrae, de vertice montium clament.
   12 Ponant Domino gloriam et laudem eius in insulis nuntient.
   13 Dominus sicut fortis egredietur, sicut vir proeliator suscitabit zelum; vociferabitur et conclamabit, super inimicos suos praevalebit.
   14 "Tacui semper, silui, patiens fui; sicut parturiens ululabo, gemam et fremam simul.
   15 Desertos faciam montes et colles et omne gramen eorum exsiccabo; et ponam flumina in insulas et stagna arefaciam.
   16 Et ducam caecos in viam, quam nesciunt, et in semitis, quas ignoraverunt, ambulare eos faciam; ponam tenebras coram eis in lucem et prava in recta. Haec verba faciam eis et non dereliquam eos".
   17 Conversi sunt retrorsum; confundantur confusione, qui confidunt in sculptili, qui dicunt conflatili: "Vos dii nostri".
   18 Surdi, audite; et caeci, intuemini ad videndum.
   19 Quis caecus sicut servus meus, et surdus sicut nuntius, quem ego mittam? Quis caecus sicut qui restitutus est? Et quis caecus sicut servus Domini?
   20 Multa vidisti, sed non servas; aures aperuisti, sed non audis.
   21 Dominus voluit propter iustitiam suam magnificare legem et extollere.
   22 Ipse autem populus direptus et vastatus; in foveis conclusi omnes, et in domibus carcerum absconditi sunt. Facti sunt in rapinam, nec est qui eruat; in direptionem, nec est qui dicat: "Redde!".
   23 Quis est in vobis, qui audiat hoc, attendat et auscultet futura?
   24 Quis dedit in direptionem Iacob et Israel vastantibus? Nonne Dominus ipse, cui peccavimus? Et noluerunt in viis eius ambulare et non audierunt legem eius.
   25 Et effudit super eum indignationem furoris sui et forte bellum. Et combussit eum in circuitu, et non cognovit; et succendit eum, et non intellexit.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku