Liber Isaiae
XXIX
Isaiae XXIX, Nova Vulgata
(Latin version of Isaiah chapter 29)
1 Vae Ariel, Ariel, civitas, quam circumdedit David! Addite annum ad annum, sollemnitates evolvantur;
2 et circumvallabo Ariel, et erit maeror et maestitia, et erit mihi quasi Ariel.
3 Et circumdabo te quasi sphaeram et iaciam contra te aggerem et munimenta ponam in obsidionem tuam.
4 Humiliaberis, de terra loqueris, et de pulvere vix audietur eloquium tuum, et erit quasi pythonis de terra vox tua, et de humo eloquium tuum mussitabit.
5 Et erit sicut pulvis tenuis multitudo superborum tuorum, et sicut palea volans multitudo fortium. Eritque repente confestim,
6 a Domino exercituum visitaberis in tonitruo et commotione terrae, magno fragore, turbine et tempestate et flamma ignis devorantis.
7 Et erit sicut somnium visionis nocturnae multitudo omnium gentium, quae dimicant contra Ariel, et omnes, qui pugnant contra eam et contra munimenta eius et oppressores eius;
8 Et sicut somniat esuriens, et ecce comedit, cum autem fuerit expergefactus, vacua est anima eius; et sicut somniat sitiens, et ecce bibit et, postquam fuerit expergefactus, lassus adhuc sitit, et anima eius vacua est, sic erit multitudo omnium gentium dimicantium contra montem Sion.
9 Obstupescite et admiramini, excaecamini et caeci estote, inebriamini et non a vino, vacillate et non ab ebrietate.
10 Quoniam miscuit vobis Dominus spiritum soporis, clausit oculos vestros et capita vestra operuit.
11 Et erit vobis visio omnis sicut verba libri signati; quem cum dederint scienti litteras dicentes: "Lege istum", respondebit: "Non possum, signatus est enim".
12 Et dabitur liber nescienti litteras diceturque ei: "Lege", et respondebit: "Nescio litteras".
13 Et dixit Dominus: "Eo quod appropinquat populus iste ore suo et labiis suis glorificat me, cor autem eius longe est a me, et est timor eorum erga me velut mandatum hominum perceptum,
14 ideo ecce ego addam ut admirationem faciam populo huic miraculo grandi et stupendo: peribit sapientia sapientium eius, et prudentia prudentium eius abscondetur".
15 Vae, qui profunde a Domino consilium abscondunt, quorum sunt in tenebris opera, et dicunt: "Quis videt nos, et quis novit nos?".
16 Perversa cogitatio vestra! Numquid quasi lutum reputabitur figulus, ut dicat opus factori suo: "Non fecisti me"; et figmentum dicat fictori suo: "Non intellegis "?
17 Nonne adhuc in modico et in brevi convertetur Libanus in hortum, et hortus in saltum reputabitur?
18 Et audient in die illa surdi verba libri, et de tenebris et caligine oculi caecorum videbunt.
19 Et addent mites in Domino laetitiam, et pauperrimi hominum in Sancto Israel exsultabunt;
20 quoniam defecit, qui praevalebat, consummatus est illusor, et succisi sunt omnes, qui vigilabant super iniquitatem,
21 qui peccare faciebant homines in verbo et arguentem in porta supplantabant et deiecerunt inanibus verbis iustum.
22 Propter hoc haec dicit Dominus ad domum Iacob, qui redemit Abraham: "Non modo confundetur Iacob, nec modo vultus eius erubescet;
23 sed, cum viderit opera manuum mearum, in medio sui sanctificabunt nomen meum et sanctificabunt Sanctum Iacob et Deum Israel pavebunt,
24 et scient errantes spiritu sapientiam, et mussitatores discent doctrinam".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera