Liber Isaiae
II
Isaiae II, Nova Vulgata
(Latin version of Isaiah chapter 2)
1 Verbum, quod vidit Isaias filius Amos super Iudam et Ieru salem.
2 Et erit in novissimis diebus praeparatus mons domus Domini in vertice montium, et elevabitur super colles; et fluent ad eum omnes gentes.
3 Et ibunt populi multi et dicent: "Venite, et ascendamus ad montem Domini, ad domum Dei Iacob, ut doceat nos vias suas, et ambulemus in semitis eius"; quia de Sion exibit lex, et verbum Domini de Ierusalem.
4 Et iudicabit gentes et arguet populos multos; et conflabunt gladios suos in vomeres et lanceas suas in falces; non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad proelium.
5 Domus Iacob, venite, et ambulemus in lumine Domini.
6 Proiecisti enim populum tuum, domum Iacob, quia repleti sunt hariolis orientalibus et augures habuerunt ut Philisthim et manus alienis porrigunt.
7 Repleta est terra eius argento et auro, et non est finis thesaurorum eius;
8 et repleta est terra eius equis, et innumerabiles quadrigae eius; et repleta est terra eius idolis: opus manuum suarum adoraverunt, quod fecerunt digiti eorum.
9 Et incurvavit se homo, et humiliatus est vir: ne dimittas eis.
10 Ingredere in petram, abscondere in pulvere a facie timoris Domini et a gloria maiestatis eius.
11 Oculi sublimes hominis humiliabuntur, et incurvabitur altitudo virorum; exaltabitur autem Dominus solus in die illa.
12 Quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem, et humiliabitur;
13 et super omnes cedros Libani sublimes et erectas et super omnes quercus Basan
14 et super omnes montes excelsos et super omnes colles elevatos
15 et super omnem turrim excelsam et super omnem murum munitum
16 et super omnes naves Tharsis et super omnia navigia pulchra.
17 Et incurvabitur sublimitas hominum, et humiliabitur altitudo virorum; et elevabitur Dominus solus in die illa,
18 et idola penitus conterentur.
19 Et introibunt in speluncas petrarum et in voragines terrae a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
20 In die illa proiciet homo idola sua argentea et simulacra sua aurea, quae fecerat sibi, ut adoraret, ad talpas et vespertiliones.
21 Et ingredietur scissuras petrarum et cavernas saxorum a facie formidinis Domini et a gloria maiestatis eius, cum surrexerit percutere terram.
22 Quiescite ergo ab homine, cuius spiritus in naribus eius. Quanti enim aestimabitur ipse?
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera