seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Osee

VI

Osee VI, Nova Vulgata 
(Latin version of Hosea chapter 6)

   1 "Venite, et revertamur ad Do minum, quia ipse laceravit et sanabit nos, percussit et curabit nos.
   2 Vivificabit nos post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et vivemus in conspectu eius.
   3 Sciamus sequamurque, ut cognoscamus Dominum. Quasi diluculum praeparatus est egressus eius, et veniet quasi imber nobis temporaneus, quasi imber serotinus irrigans terram".
   4 Quid faciam tibi, Ephraim? Quid faciam tibi, Iuda? Caritas vestra quasi nubes matutina et quasi ros mane pertransiens.
   5 Propter hoc dolavi per prophetas, occidi eos in verbis oris mei, sed ius meum quasi lux egredietur;
   6 quia caritatem volo et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta.
   7 Ipsi autem in Adam transgressi sunt pactum; ibi praevaricati sunt in me.
   8 Galaad civitas operantium iniquitatem maculata sanguine.
   9 Et quasi insidiantes virum latrones caterva sacerdotum; in via interficiunt pergentes Sichem, vere scelus operantur.
   10 In domo Israel vidi horrendum: ibi fornicationes Ephraim, contaminatus est Israel.
   11 Sed et tibi, Iuda, parata est messis, cum convertero sortem populi mei.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku