seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Osee

IV

Osee IV, Nova Vulgata 
(Latin version of Hosea chapter 4)

   1 "Audite verbum Domini, filii Israel, quia iudicium Domino cum habitatoribus terrae: non est enim veritas, et non est benignitas, et non est scientia Dei in terra;
   2 maledictum et mendacium et homicidium et furtum et adulterium inundaverunt, et sanguis sanguinem tetigit.
   3 Propter hoc lugebit terra, et infirmabitur omnis, qui habitat in ea, cum bestia agri et volucre caeli, sed et pisces maris auferentur.
   4 Verumtamen non sit qui contendat nec qui arguat, sed tecum iudicium meum, sacerdos.
   5 Et corrues plena die, et corruet etiam propheta tecum nocte; et perdam matrem tuam.
   6 Perit populus meus, eo quod non habuerit scientiam. Quia tu scientiam reppulisti, repellam te, ne sacerdotio fungaris mihi; et quia oblitus es legis Dei tui, obliviscar filiorum tuorum et ego.
   7 Secundum multitudinem eorum, sic peccaverunt mihi; gloriam eorum in ignominiam commutabo.
   8 Peccatum populi mei comedunt et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum.
   9 Et erit sicut populus sic sacerdos; et visitabo super eum vias eius et opera eius reddam ei.
   10 Et comedent et non saturabuntur; fornicabuntur et non multiplicabuntur, quoniam Dominum reliquerunt in non custodiendo.
   11 Fornicatio et vinum et ebrietas auferunt cor.
   12 Populus meus in ligno suo interrogat, et baculus eius annuntiat ei; spiritus enim fornicationum decepit eos, et fornicantur a Deo suo.
   13 Super capita montium sacrificant et super colles accendunt thymiama, subtus quercum et populum et terebinthum, quia bona est umbra eius; ideo fornicantur filiae vestrae, et sponsae vestrae adulterae sunt.
   14 Non visitabo super filias vestras, cum fuerint fornicatae, et super sponsas vestras, cum adulteraverint, quoniam hi ipsi cum meretricibus secedunt et cum prostibulis delubrorum sacrificant, et populus non intellegens corruet.
   15 Si fornicaris tu, Israel, non delinquat saltem Iuda; et nolite ingredi in Galgala et ne ascenderitis in Bethaven neque iuraveritis: "Vivit Dominus".
   16 Quoniam sicut vacca lasciviens Israel contumax est; nunc pascet eos Dominus quasi agnum in latitudine?
   17 Particeps idolorum Ephraim, dimitte eum.
   18 Transiit convivium eorum, fornicatione fornicati sunt, diligunt vehementer ignominiam impudicitiae.
   19 Ligabit spiritus eos in alis suis, et confundentur a sacrificiis suis.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku