Ad Hebraeos Epistula
Sancti Pauli Apostoli
VIII
Hebraeos VIII, Nova Vulgata
(Latin version of Hebrews chapter 8)
1 Caput autem super ea, quae dicuntur: talem habemus ponti ficem, qui consedit in dextera throni Maiestatis in caelis,
2 sanctorum minister et tabernaculi veri, quod fixit Dominus, non homo.
3 Omnis enim pontifex ad offerenda munera et hostias constituitur; unde necesse erat et hunc habere aliquid, quod offerret.
4 Si ergo esset super terram, nec esset sacerdos, cum sint qui offerant secundum legem munera;
5 qui figurae et umbrae deserviunt caelestium, sicut responsum est Moysi, cum consummaturus esset tabernaculum: "Vide enim, inquit, omnia facies secundum exemplar, quod tibi ostensum est in monte".
6 Nunc autem differentius sortitus est ministerium, quanto et melioris testamenti mediator est, quod in melioribus repromissionibus sancitum est.
7 Nam si illud prius culpa vacasset, non secundi locus inquireretur;
8 vituperans enim eos dicit: "Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et consummabo super domum Israel et super domum Iudae testamentum novum;
9 non secundum testamentum, quod feci patribus eorum in die, qua apprehendi manum illorum, ut educerem illos de terra Aegypti; quoniam ipsi non permanserunt in testamento meo, et ego neglexi eos, dicit Dominus.
10 Quia hoc est testamentum, quod testabor domui Israel post dies illos, dicit Dominus, dando leges meas in mentem eorum, et in corde eorum superscribam eas; et ero eis in Deum, et ipsi erunt mihi in populum.
11 Et non docebit unusquisque civem suum, et unusquisque fratrem suum dicens: "Cognosce Dominum"; quoniam omnes scient me, a minore usque ad maiorem eorum,
12 quia propitius ero iniquitatibus eorum et peccatorum illorum iam non memorabor".
13 Dicendo "novum" veteravit prius; quod autem antiquatur et senescit, prope interitum est.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera