Prophetia Habacuc
I
Habacuc I, Nova Vulgata
(Latin version of Habakkuk chapter 1)
1 Oraculum, quod vidit Habacuc propheta.
2 Usquequo, Domine, clamabo, et non exaudis? Vociferabor ad te: "Violentia!", et non salvas?
3 Quare ostendisti mihi iniquitatem et malitiam vides? Et vastitas et violentia est coram me, et facta est contentio, et iurgium exoritur.
4 Propter hoc languet lex, et non pervenit usque ad finem iudicium. Quia impius praevalet adversus iustum, propterea egreditur iudicium perversum.
5 "Aspicite in gentibus et videte, admiramini et obstupescite, quia opus facio in diebus vestris, quod nemo credet, cum narrabitur.
6 Quia ecce ego suscitabo Chaldaeos, gentem amaram et velocem, ambulantem super latitudinem terrae, ut possideat tabernacula non sua.
7 Horribilis et terribilis est, ex semetipsa iudicium eius et maiestas eius egredietur.
8 Leviores pardis equi eius et saeviores lupis deserti; et accurrunt equites eius: equites namque eius de longe venient, volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.
9 Omnes, ut violentiam faciant, venient, omnes facies eorum ventus urens; et congregabunt quasi arenam captivos.
10 Et ipsa reges subsannabit, tyrannis illudet; ipsa super omnem munitionem ridebit et comportabit aggerem et capiet eam.
11 Tunc ultra progrediens quasi ventus pertransibit et constituet fortitudinem suam deum suum".
12 Numquid non tu a principio, Domine, Deus meus, sanctus meus, qui non morieris? Domine, ad iudicium posuisti eam; petra mea, ad corripiendum fundasti eam.
13 Mundi sunt oculi tui, ne videas malum; et respicere ad iniquitatem non poteris. Quare respicis super inique agentes et taces, devorante impio iustiorem se?
14 Fecisti homines quasi pisces maris, quasi reptile non habens principem super se.
15 Omnes in hamo sublevat, trahit eos in sagena sua et congregat in rete suo; super hoc laetatur et exsultat.
16 Propterea immolat sagenae suae et sacrificat reti suo, quia in ipsis incrassata est portio eius, et cibus eius pinguis.
17 Propter hoc ergo evaginabit gladium suum semper, ut interficiat gentes sine misericordia?
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera