seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Genesis

VIII

Genesis VIII, Nova Vulgata 
(Latin version of Genesis chapter 8)

   1 Recordatus autem Deus Noe cunctorumque animantium et omnium iumentorum, quae erant cum eo in arca, adduxit spiritum super terram, et imminutae sunt aquae.
   2 Et clausi sunt fontes abyssi et cataractae caeli, et prohibitae sunt pluviae de caelo.
   3 Reversaeque sunt aquae de terra euntes et redeuntes et coeperunt minui post centum quinquaginta dies.
   4 Requievitque arca mense septimo, decima septima die mensis super montes Ararat.
   5 At vero aquae ibant et decrescebant usque ad decimum mensem; decimo enim mense, prima die mensis, apparuerunt cacumina montium.
   6 Cumque transissent quadraginta dies, aperiens Noe fenestram arcae, quam fecerat, dimisit corvum;
   7 qui egrediebatur exiens et rediens, donec siccarentur aquae super terram.
   8 Emisit quoque columbam a se, ut videret si iam cessassent aquae super faciem terrae.
   9 Quae, cum non invenisset, ubi requiesceret pes eius, reversa est ad eum in arcam; aquae enim erant super universam terram. Extenditque manum et apprehensam intulit in arcam.
   10 Exspectatis autem ultra septem diebus aliis, rursum dimisit columbam ex arca.
   11 At illa venit ad eum ad vesperam portans ramum olivae virentibus foliis in ore suo. Intellexit ergo Noe quod cessassent aquae super terram.
   12 Exspectavitque nihilominus septem alios dies; et emisit columbam, quae non est reversa ultra ad eum.
   13 Igitur sescentesimo primo anno, primo mense, prima die mensis, siccatae sunt aquae super terram; et aperiens Noe tectum arcae, et ecce aspexit viditque quod exsiccata erat superficies terrae.
   14 Mense secundo, septima et vicesima die mensis, arefacta est terra.
   15 Locutus est autem Deus ad Noe dicens:
   16 "Egredere de arca tu et uxor tua, filii tui et uxores filiorum tuorum tecum.
   17 Cuncta animantia, quae sunt apud te ex omni carne, tam in volatilibus quam in pecoribus et in universis reptilibus, quae reptant super terram, educ tecum, ut pullulent super terram et crescant et multiplicentur super eam"
   18 Egressus est ergo Noe et filii eius, uxor illius et uxores filiorum eius cum eo.
   19 Sed et omnia animantia, iumenta, volatilia et reptilia, quae reptant super terram, secundum genus suum egressa sunt de arca.
   20 Aedificavit autem Noe altare Domino; et tollens de cunctis pecoribus mundis et volucribus mundis obtulit holocausta super altare.
   21 Odoratusque est Dominus odorem suavitatis et locutus est Dominus ad cor suum: "Nequaquam ultra maledicam terrae propter homines, quia cogitatio humani cordis in malum prona est ab adulescentia sua. Non igitur ultra percutiam omnem animam viventem, sicut feci.
   22 Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, dies et nox non requiescent"

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku