Liber Genesis
XLV
Genesis XLV, Nova Vulgata
(Latin version of Genesis chapter 45)
1 Non se poterat ultra cohibere Ioseph omnibus coram astantibus, unde clamavit: "Egredimini, cuncti, foras!" Et nemo aderat cum eo, quando manifestavit se fratribus suis.
2 Elevavitque vocem cum fletu, quam audierunt Aegyptii omnisque domus pharaonis.
3 Et dixit Ioseph fratribus suis: "Ego sum Ioseph! Adhuc pater meus vivit?" Nec poterant respondere fratres nimio terrore perterriti.
4 Ad quos ille clementer: "Accedite, inquit, ad me" Et cum accessissent prope: "Ego sum, ait, Ioseph frater vester, quem vendidistis in Aegyptum.
5 Nolite contristari, neque vobis durum esse videatur quod vendidistis me in his regionibus. Pro salute enim vestra misit me Deus ante vos in Aegyptum.
6 Biennium est enim quod coepit fames esse in terra, et adhuc quinque anni restant, quibus nec arari poterit nec meti.
7 Praemisitque me Deus, ut reservemini super terram, et servetur vita vestra in salvationem magnam.
8 Non vestro consilio, sed Dei voluntate huc missus sum, qui fecit me quasi patrem pharaonis et dominum universae domus eius ac principem in omni terra Aegypti.
9 Festinate et ascendite ad patrem meum et dicetis ei: "Haec mandat filius tuus Ioseph: Deus fecit me dominum universae terrae Aegypti; descende ad me, ne moreris.
10 Et habitabis in terra Gessen; erisque iuxta me tu et filii tui et filii filiorum tuorum, oves tuae et armenta tua et universa, quae possides.
11 Ibique te pascam adhuc enim quinque anni residui sunt famis ne et tu pereas et domus tua et omnia, quae possides".
12 En oculi vestri et oculi fratris mei Beniamin vident quia os meum est, quod loquitur ad vos.
13 Nuntiate patri meo universam gloriam meam in Aegypto et cuncta, quae vidistis. Festinate et adducite eum ad me"
14 Cumque amplexatus recidisset in collum Beniamin fratris sui, flevit, illo quoque similiter flente, super collum eius.
15 Osculatusque est Ioseph omnes fratres suos et ploravit super singulos. Post quae ausi sunt loqui ad eum.
16 Auditumque est et celebri sermone vulgatum in aula regis: "Venerunt fratres Ioseph!" Et gavisus est pharao atque omnis familia eius.
17 Dixitque ad Ioseph, ut imperaret fratribus suis dicens: "Onerantes iumenta ite in terram Chanaan
18 et tollite inde patrem vestrum et cognationem et venite ad me; et ego dabo vobis omnia bona Aegypti, ut comedatis medullam terrae.
19 Praecipe etiam: tollite plaustra de terra Aegypti ad subvectionem parvulorum vestrorum ac coniugum et tollite patrem vestrum et properate quantocius venientes.
20 Nec doleatis super supellectilem vestram, quia omnes opes Aegypti vestrae erunt"
21 Feceruntque filii Israel, ut eis mandatum fuerat. Quibus dedit Ioseph plaustra secundum pharaonis imperium et cibaria in itinere.
22 Singulis quoque proferri iussit vestimentum mutatorium; Beniamin vero dedit trecentos argenteos cum quinque
23 vestimentis mutatoriis. Patri suo misit similiter asinos decem, qui subveherent ex omnibus divitiis Aegypti, et totidem asinas triticum et panem et cibum pro itinere portantes.
24 Dimisit ergo fratres suos et proficiscentibus ait: "Ne irascamini in via!"
25 Qui ascendentes ex Aegypto venerunt in terram Chanaan ad patrem suum Iacob
26 et nuntiaverunt ei dicentes: "Ioseph vivit et ipse dominatur in omni terra Aegypti!" At cor eius frigidum mansit; non enim credebat eis.
27 Tunc referebant omnia verba Ioseph, quae dixerat eis. Cumque vidisset plaustra et universa, quae miserat ad adducendum eum, revixit spiritus eius,
28 et ait: "Sufficit mihi, si adhuc Ioseph filius meus vivit. Vadam et videbo illum, antequam moriar"
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera