seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Genesis

XLIII

Genesis XLIII, Nova Vulgata 
(Latin version of Genesis chapter 43)

   1 Interim fames omnem terram vehementer premebat;
   2 consumptisque cibis, quos ex Aegypto detulerant, dixit Iacob ad filios suos: "Revertimini et emite nobis pauxillum escarum"
   3 Respondit Iudas: "Denuntiavit nobis vir ille sub attestatione iurisiurandi dicens: "Non videbitis faciem meam, nisi fratrem vestrum minimum adduxeritis vobiscum".
   4 Si ergo vis eum mittere nobiscum, pergemus pariter et ememus tibi necessaria;
   5 sin autem non vis, non ibimus. Vir enim, ut saepe diximus, denuntiavit nobis dicens: "Non videbitis faciem meam absque fratre vestro minimo""
   6 Dixit eis Israel: "Cur in meam hoc fecistis miseriam, ut indicaretis ei et alium habere vos fratrem?"
   7 At illi responderunt: "Interrogavit nos homo per ordinem nostram progeniem: si pater viveret, si haberemus fratrem; et nos respondimus ei consequenter iuxta id, quod fuerat sciscitatus. Numquid scire poteramus quod dicturus esset: "Adducite fratrem vestrum vobiscum?""
   8 Iudas quoque dixit patri suo Israel: "Mitte puerum mecum, ut proficiscamur et possimus vivere, ne moriamur nos et tu et parvuli nostri.
   9 Ego spondeo pro puero; de manu mea require illum. Nisi reduxero et reddidero eum tibi, ero peccati reus in te omni tempore.
   10 Si non intercessisset dilatio, iam vice altera venissemus"
   11 Igitur Israel pater eorum dixit ad eos: "Si sic necesse est, facite, quod vultis; sumite de optimis terrae fructibus in vasis vestris et deferte viro munera: modicum resinae et mellis et tragacanthum et ladanum, pistacias terebinthi et amygdalas.
   12 Pecuniam quoque duplicem ferte vobiscum et illam, quam invenistis in sacculis, reportate, ne forte errore factum sit;
   13 sed et fratrem vestrum tollite et ite ad virum.
   14 Deus autem meus omnipotens faciat vobis eum placabilem, et remittat vobiscum fratrem vestrum, quem tenet, et hunc Beniamin. Ego autem quasi orbatus absque liberis ero"
   15 Tulerunt ergo viri munera et pecuniam duplicem et Beniamin descenderuntque in Aegyptum; et steterunt coram Ioseph.
   16 Quos cum ille vidisset et Beniamin simul, praecepit dispensatori domus suae dicens: "Introduc viros domum et occide victimas et instrue convivium, quoniam mecum sunt comesturi meridie"
   17 Fecit ille, quod sibi fuerat imperatum, et introduxit viros in domum Ioseph.
   18 Ibique exterriti dixerunt mutuo: "Propter pecuniam, quam rettulimus prius in saccis nostris, introducti sumus, ut irruant in nos et violenter subiciant servituti et nos et asinos nostros"
   19 Quam ob rem in ipsis foribus accedentes ad dispensatorem domus
   20 locuti sunt: "Oramus, domine, ut audias nos. Iam ante descendimus, ut emeremus escas;
   21 quibus emptis, cum venissemus ad deversorium, aperuimus saccos nostros et invenimus pecuniam in ore saccorum; quam nunc eodem pondere reportavimus.
   22 Sed et aliud attulimus argentum, ut emamus, quae nobis necessaria sunt. Non est in nostra conscientia, quis posuerit argentum in marsupiis nostris"
   23 At ille respondit: "Pax vobiscum, nolite timere. Deus vester et Deus patris vestri dedit vobis thesauros in saccis vestris; nam pecuniam, quam dedistis mihi, probatam ego habeo" Eduxitque ad eos Simeon.
   24 Et introductis domum attulit aquam, et laverunt pedes suos; deditque pabulum asinis eorum.
   25 Illi vero parabant munera, donec ingrederetur Ioseph meridie; audierant enim quod ibi comesturi essent panem.
   26 Igitur ingressus est Ioseph domum suam, obtuleruntque ei munera tenentes in manibus suis; et adoraverunt proni in terram.
   27 At ille, clementer resalutatis eis, interrogavit eos dicens: "Salvusne est pater vester senex, de quo dixeratis mihi? Adhuc vivit?"
   28 Qui responderunt: "Sospes est servus tuus pater noster, adhuc vivit" Et incurvati adoraverunt eum.
   29 Attollens autem Ioseph oculos vidit Beniamin fratrem suum uterinum et ait: "Iste est frater vester parvulus, de quo dixeratis mihi?" Et rursum: "Deus, inquit, misereatur tui, fili mi"
   30 Festinavitque, quia commota fuerant viscera eius super fratre suo, et erumpebant lacrimae; et introiens cubiculum flevit.
   31 Rursumque, lota facie, egressus continuit se et ait: "Ponite panes"
   32 Quibus appositis, seorsum Ioseph et seorsum fratribus, Aegyptiis quoque, qui vescebantur simul, seorsum illicitum est enim Aegyptiis comedere cum Hebraeis, et profanum putant huiuscemodi convivium
   33 sederunt coram eo, primogenitus iuxta primogenita sua et minimus iuxta aetatem suam. Et mirabantur nimis,
   34 sumptis partibus, quas ab eo acceperant; maiorque pars venit Beniamin, ita ut quinque partibus excederet. Biberuntque et inebriati sunt cum eo.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku