seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Genesis

XXXV

Genesis XXXV, Nova Vulgata 
(Latin version of Genesis chapter 35)

   1 Locutus est Deus ad Iacob: "Surge et ascende Bethel et habita ibi; facque altare Deo, qui apparuit tibi, quando fugiebas Esau fratrem tuum"
   2 Iacob vero, convocata omni domo sua, ait: "Abigite deos alienos, qui in medio vestri sunt, et mundamini ac mutate vestimenta vestra.
   3 Surgamus et ascendamus in Bethel, ut faciamus ibi altare Deo, qui exaudivit me in die tribulationis meae et socius fuit itineris mei"
   4 Dederunt ergo ei omnes deos alienos, quos habebant, et inaures, quae erant in auribus eorum; at ille infodit ea subter Quercum, quae est prope urbem Sichem.
   5 Cumque profecti essent, terror Dei invasit omnes per circuitum civitates, et non sunt ausi persequi filios Iacob.
   6 Venit igitur Iacob Luzam, quae est in terra Chanaan, id est Bethel, ipse et omnis populus cum eo.
   7 Aedificavitque ibi altare et appellavit nomen loci illius Deus Bethel; ibi enim apparuit ei Deus, cum fugeret fratrem suum.
   8 Eodem tempore mortua est Debora nutrix Rebeccae et sepulta est ad radices Bethel subter quercum; vocatumque est nomen loci illius Quercus fletus.
   9 Apparuit iterum Deus Iacob, postquam reversus est de Paddanaram, benedixitque ei
   10 dicens: "Non vocaberis ultra Iacob, sed Israel erit nomen tuum" et appellavit eum Israel.
   11 Dixitque ei: "Ego Deus omnipotens. Cresce et multiplicare; gens et congregatio nationum erunt ex te, reges de lumbis tuis egredientur.
   12 Terramque, quam dedi Abraham et Isaac, dabo tibi; et semini tuo post te dabo terram hanc"
   13 Et ascendit ab eo Deus.
   14 Ille vero erexit titulum lapideum in loco, quo locutus ei fuerat Deus, libans super eum libamina et effundens oleum
   15 vocansque nomen loci illius Bethel.
   16 Egressi sunt de Bethel. Et adhuc spatium quoddam erat usque ad Ephratham, cum parturiret Rachel;
   17 ob difficultatem partus periclitari coepit, dixitque ei obstetrix: "Noli timere, quia et hac vice habes filium"
   18 Egrediente autem anima et imminente iam morte, vocavit nomen filii sui Benoni (id est Filius doloris mei); pater vero appellavit eum Beniamin (id est Filius dextrae).
   19 Mortua est ergo Rachel et sepulta est in via, quae ducit Ephratham; haec est Bethlehem.
   20 Erexitque Iacob titulum super sepulcrum eius; hic est titulus monumenti Rachel usque in praesentem diem.
   21 Egressus inde Israel, fixit tabernaculum trans Magdaleder (id est Turris gregis).
   22 Cumque habitaret in illa regione, abiit Ruben et dormivit cum Bilha concubina patris sui; quod illum minime latuit. Erant autem filii Iacob duodecim.
   23 Filii Liae: primogenitus Ruben et Simeon et Levi et Iudas et Issachar et Zabulon.
   24 Filii Rachel: Ioseph et Beniamin.
   25 Filii Bilhae ancillae Rachelis: Dan et Nephthali.
   26 Filii Zelphae ancillae Liae: Gad et Aser. Hi sunt filii Iacob, qui nati sunt ei in Paddanaram.
   27 Venit Iacob ad Isaac patrem suum in Mambre Cariatharbe, id est Hebron, ubi peregrinatus est Abraham et Isaac.
   28 Et completi sunt dies Isaac centum octoginta annorum;
   29 consumptusque aetate mortuus est et appositus est populo suo senex et plenus dierum. Et sepelierunt eum Esau et Iacob filii sui.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku