Liber Genesis
XIX
Genesis XIX, Nova Vulgata
(Latin version of Genesis chapter 19)
1 Veneruntque duo angeli Sodomam vespere, sedente Lot in foribus civitatis. Qui cum vidisset eos, surrexit et ivit obviam eis adoravitque pronus in terram
2 et dixit: "Obsecro, domini mei, declinate in domum pueri vestri et pernoctate; lavate pedes vestros et mane proficiscemini in viam vestram" Qui dixerunt: "Minime, sed in platea pernoctabimus"
3 Compulit illos oppido, et diverterunt ad eum. Ingressisque domum illius fecit convivium et coxit azyma, et comederunt.
4 Prius autem quam irent cubitum, viri civitatis, viri Sodomae, vallaverunt domum a iuvene usque ad senem, omnis populus simul.
5 Vocaveruntque Lot et dixerunt ei: "Ubi sunt viri, qui introierunt ad te nocte? Educ illos ad nos, ut cognoscamus eos"
6 Egressus ad eos Lot post tergum occludens ostium ait:
7 "Nolite, quaeso, fratres mei, nolite malum hoc facere.
8 Ecce, habeo duas filias, quae necdum cognoverunt virum; educam eas ad vos, et facite eis sicut placuerit vobis, dummodo viris istis nihil faciatis; ideo enim ingressi sunt sub umbra tecti mei"
9 At illi dixerunt: "Recede illuc" Et rursus: "Unus ingressus est, inquiunt, ut advena et vult iudicare? Te ergo ipsum magis quam hos affligemus" Vimque faciebant Lot vehementissime, iamque prope erat, ut effringerent fores.
10 Et ecce miserunt manum viri et introduxerunt ad se Lot clauseruntque ostium;
11 et eos, qui foris erant, percusserunt caecitate a minimo usque ad maximum, ita ut ostium invenire non possent.
12 Dixerunt autem viri ad Lot: "Habes hic quempiam tuorum? Generum et filios et filias et omnes, qui tui sunt in urbe, educ de loco hoc:
13 delebimus enim locum istum, eo quod increverit clamor contra eos coram Domino, qui misit nos, ut perdamus eam"
14 Egressus itaque Lot locutus est ad generos suos, qui accepturi erant filias eius, et dixit: "Surgite, egredimini de loco isto, quia delebit Dominus civitatem" Et visus est eis quasi ludens loqui.
15 Cumque esset mane, cogebant eum angeli dicentes: "Surge, tolle uxorem tuam et duas filias, quas habes hic, ne pereas in scelere civitatis"
16 Tardante illo, apprehenderunt viri manum eius et manum uxoris ac duarum filiarum eius, eo quod parceret Dominus illi.
17 Et eduxerunt eum posueruntque extra civitatem. Ibi locutus est: "Salvare, agitur de vita tua; noli respicere post tergum, nec stes in omni circa regione; sed in monte salvum te fac, ne pereas"
18 Dixitque Lot ad eos: "Non, quaeso, Domine.
19 Ecce invenit servus tuus gratiam coram te, et magnificasti misericordiam tuam, quam fecisti mecum, ut salvares animam meam; nec possum in monte salvari, ne forte apprehendat me malum et moriar.
20 Ecce, civitas haec iuxta, ad quam possum fugere, parva, et salvabor in ea numquid non modica est? et vivet anima mea"
21 Dixitque ad eum: "Ecce, etiam in hoc suscepi preces tuas, ut non subvertam urbem, pro qua locutus es.
22 Festina et salvare ibi, quia non potero facere quidquam, donec ingrediaris illuc" Idcirco vocatum est nomen urbis illius Segor.
23 Sol egressus est super terram, et Lot ingressus est Segor.
24 Igitur Dominus pluit super Sodomam et Gomorram sulphur et ignem a Domino de caelo
25 et subvertit civitates has et omnem circa regionem, universos habitatores urbium et cuncta terrae virentia.
26 Respiciensque uxor eius post se versa est in statuam salis.
27 Abraham autem consurgens mane venit ad locum, ubi steterat prius cum Domino,
28 intuitus est Sodomam et Gomorram et universam terram regionis illius; viditque ascendentem favillam de terra quasi fornacis fumum.
29 Cum enim subverteret Deus civitates regionis illius, recordatus Abrahae liberavit Lot de subversione urbium, in quibus habitaverat.
30 Ascenditque Lot de Segor et mansit in monte, duae quoque filiae eius cum eo; timuerat enim manere in Segor. Et mansit in spelunca ipse et duae filiae eius.
31 Dixitque maior ad minorem: "Pater noster senex est, et nullus virorum remansit in terra, qui possit ingredi ad nos iuxta morem universae terrae.
32 Veni, inebriemus patrem nostrum vino dormiamusque cum eo, ut servare possimus ex patre nostro semen"
33 Dederunt itaque patri suo bibere vinum nocte illa, et ingressa est maior dormivitque cum patre; at ille non sensit, nec quando accubuit filia nec quando surrexit.
34 Altera quoque die dixit maior ad minorem: "Ecce, dormivi heri cum patre meo; demus ei bibere vinum etiam hac nocte, et ingressa dormies cum eo, ut salvemus semen de patre nostro"
35 Dederunt et illa nocte patri suo bibere vinum, ingressaque minor filia dormivit cum eo; et ne tunc quidem sensit, quando illa concubuerit vel quando surrexerit.
36 Conceperunt ergo duae filiae Lot de patre suo.
37 Peperitque maior filium et vocavit nomen eius Moab; ipse est pater Moabitarum usque in praesentem diem.
38 Minor quoque peperit filium et vocavit nomen eius Benammi (id est Filius populi mei); ipse est pater Ammonitarum usque hodie.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera