Liber Esdrae
V
Esdrae V, Nova Vulgata
(Latin version of Ezra chapter 5)
1 Prophetae autem Aggaeus et Zacharias filius Addo propheta verunt ad Iudaeos, qui erant in Iudaea et Ierusalem, in nomine Dei Israel, quod erat super eos.
2 Tunc surrexerunt Zorobabel filius Salathiel et Iesua filius Iosedec et coeperunt aedificare templum Dei in Ierusalem; prophetae autem Dei adiuvabant eos.
3 In ipso autem tempore venit ad eos Thathanai, qui erat dux trans flumen, et Stharbuzanai et consiliarii eorum, sicque dixerunt eis: "Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis?
4 Quae sunt nomina hominum auctorum aedificationis illius?".
5 Oculus autem Dei eorum factus est super senes Iudaeorum, et non obstiterunt eis, usque dum res ad Darium referretur, et tunc sententia de hac re redderetur.
6 Exemplar epistulae, quam misit Thathanai dux regionis trans flumen et Stharbuzanai et consiliatores eius et duces, qui erant trans flumen, ad Darium regem.
7 Sermo, quem miserant ei, sic scriptus erat: "Dario regi pax omnis.
8 Notum sit regi isse nos ad Iudaeam provinciam, ad domum Dei magni, quae aedificatur lapide quadrato, et ligna ponuntur in parietibus; opusque illud diligenter exstruitur et crescit in manibus eorum.
9 Interrogavimus ergo senes illos et ita diximus eis: "Quis dedit vobis potestatem, ut domum hanc aedificaretis et materiam istam praepararetis?".
10 Sed et nomina eorum quaesivimus ab eis, ut nuntiaremus tibi, scripsimusque nomina eorum virorum, qui sunt principes in eis.
11 Huiuscemodi autem sermonem responderunt nobis dicentes: "Nos sumus servi Dei caeli et terrae et aedificamus templum, quod erat exstructum ante hos annos multos, quodque rex Israel magnus aedificaverat et exstruxerat.
12 Postquam autem ad iracundiam provocaverunt patres nostri Deum caeli, tradidit eos in manus Nabuchodonosor regis Babylonis Chaldaei, qui domum hanc destruxit et populum eius transtulit in Babylonem.
13 Anno autem primo Cyri regis Babylonis, Cyrus rex proposuit edictum, ut domus Dei haec aedificaretur.
14 Nam et vasa templi Dei aurea et argentea, quae Nabuchodonosor tulerat de templo, quod erat in Ierusalem, et asportaverat ea in templum Babylonis, protulit Cyrus rex de templo Babylonis, et data sunt viro cuidam nomine Sasabassar, quem et principem constituit,
15 dixitque ei: "Haec vasa tolle et vade et pone ea in templo, quod est in Ierusalem, et domus Dei aedificetur in loco suo".
16 Tunc itaque Sasabassar ille venit et posuit fundamenta templi Dei in Ierusalem, et ex eo tempore usque nunc aedificatur et necdum completum est".
17 Nunc ergo, si videtur regi bonum, recenseat in aerario regis, quod est in Babylone, utrumnam a Cyro rege potestas data fuerit, ut aedificaretur domus Dei in Ierusalem, et voluntatem regis super hac re mittat ad nos".
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera