Prophetia Ezechielis
XXII
Ezechielis XXII, Nova Vulgata
(Latin version of Ezekiel chapter 22)
1 Et factum est verbum Do mini ad me dicens:
2 "Et tu, fili hominis, num iudicas, num iudicas civitatem sanguinum?
3 Et ostendes ei omnes abominationes suas et dices: Haec dicit Dominus Deus: Civitas effundens sanguinem in medio sui, ut veniat tempus eius et, quae fecit idola contra semetipsam, ut pollueretur.
4 In sanguine tuo, qui a te effusus est, deliquisti; et in idolis tuis, quae fecisti, polluta es; et appropinquare fecisti dies tuos et adduxisti tempus annorum tuorum. Propterea dedi te opprobrium gentibus et irrisionem universis terris.
5 Quae iuxta sunt et quae procul a te, triumphabunt de te, sordibus famosa, grandis tumultu.
6 Ecce principes Israel singuli pro brachio suo fuerunt in te ad effundendum sanguinem.
7 Pater et mater contempti sunt in te, advena oppressus est in medio tui, pupillum et viduam afflixerunt apud te.
8 Sanctuaria mea sprevisti et sabbata mea profanasti.
9 Viri detractores fuerunt in te ad effundendum sanguinem et super montes comederunt in te; scelus operati sunt in medio tui.
10 Verecundiora patris discooperuerunt in te, immunditiam menstruatae humiliaverunt in te;
11 et unus in uxorem proximi sui operatus est abominationem, et alter nurum suam polluit nefarie; frater sororem suam, filiam patris sui, oppressit in te.
12 Munera acceperunt apud te ad effundendum sanguinem, usuram et fenus accepisti et avare proximos tuos calumniabaris meique oblita es, ait Dominus Deus.
13 Ecce complosi manus meas super lucrum tuum, quod fecisti, et super sanguinem, qui effusus est in medio tui.
14 Numquid sustinebit cor tuum, aut praevalebunt manus tuae in diebus, quos ego faciam tibi? Ego Dominus locutus sum et faciam;
15 et dispergam te in nationes et ventilabo te in terras et deficere faciam immunditiam tuam a te:
16 et profanabo me in te in conspectu gentium, et scies quia ego Dominus".
17 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
18 "Fili hominis, versa est mihi domus Israel in scoriam; omnes isti argentum et aes et stannum et ferrum et plumbum in medio fornacis, scoria facti sunt.
19 Propterea haec dicit Dominus Deus: Eo quod versi estis omnes in scoriam, propterea ecce ego congregabo vos in medio Ierusalem
20 congregatione argenti et aeris et ferri et plumbi et stanni in medio fornacis, ut succendatur in ea ignis ad conflandum: sic congregabo in furore meo et in ira mea et ponam et conflabo vos
21 et congregabo vos et succendam vos in igne furoris mei, et conflabimini in medio eius.
22 Ut conflatur argentum in medio fornacis, sic conflabimini in medio eius; et scietis quia ego Dominus effuderim indignationem meam super vos".
23 Et factum est verbum Domini ad me dicens:
24 "Fili hominis, dic ei: Tu es terra, super quam non cecidit pluvia neque imber in die furoris,
25 cuius duces in medio eius sicut leo rugiens capiensque praedam: animas devoraverunt, opes et pretium acceperunt, viduas eius multiplicaverunt in medio illius.
26 Sacerdotes eius contempserunt legem meam et polluerunt sanctuaria mea, inter sanctum et profanum non habuerunt distantiam et inter pollutum et mundum non docuerunt distinguere et a sabbatis meis averterunt oculos suos, et coinquinabar in medio eorum.
27 Principes eius in medio illius quasi lupi rapientes praedam ad effundendum sanguinem et perdendas animas et avare sectanda lucra.
28 Prophetae autem eius liniebant eis omnia calce, videntes vana et divinantes eis mendacium, dicentes: "Haec dicit Dominus Deus", cum Dominus non sit locutus.
29 Populus terrae calumniabatur calumniam et rapiebat violenter; egenum et pauperem affligebant et advenam opprimebant absque iudicio.
30 Et quaesivi de eis virum, qui interponeret saepem et staret in confractione contra me pro terra, ne dissiparem eam, et non inveni.
31 Et effudi super eos indignationem meam, in igne irae meae consumpsi eos, viam eorum in caput eorum reddidi", ait Dominus Deus.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera