seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Ezechielis

XXI

Ezechielis XXI, Nova Vulgata 
(Latin version of Ezekiel chapter 21)

   1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
   2 "Fili hominis, pone faciem tuam contra meridiem et stilla ad austrum et propheta ad saltum agri Nageb.
   3 Et dices saltui Nageb: Audi verbum Domini. Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego succendam in te ignem, et comburet in te omne lignum viride et omne lignum aridum; non exstinguetur flamma succensionis, et comburetur in ea omnis facies ab austro usque ad aquilonem.
   4 Et videbit universa caro quia ego Dominus succendi eam, nec exstinguetur".
   5 Et dixi: "Heu, Domine Deus! Ipsi dicunt de me: "Numquid non per parabolas loquitur iste?" ".
   6 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
   7 "Fili hominis, pone faciem tuam ad Ierusalem et stilla ad sanctuaria et propheta contra humum Israel.
   8 Et dices terrae Israel: Haec dicit Dominus Deus: Ecce ego ad te, et eiciam gladium meum de vagina sua et occidam in te iustum et impium.
   9 Pro eo autem quod occidi in te iustum et impium, idcirco egredietur gladius meus de vagina sua ad omnem carnem, ab austro ad aquilonem,
   10 ut sciat omnis caro quia ego Dominus eduxi gladium meum de vagina sua irrevocabilem.
   11 Et tu, fili hominis, ingemisce in contritione lumborum et in amaritudinibus ingemisce coram eis.
   12 Cumque dixerint ad te: "Quare tu gemis?", dices: Pro auditu quia venit et tabescet omne cor, et dissolventur universae manus, et infirmabitur omnis spiritus, et per cuncta genua fluent aquae; ecce venit et fiet", ait Dominus Deus.
   13 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
   14 "Fili hominis, propheta et dices: Haec dicit Dominus Deus: Loquere: Gladius, gladius exacutus est et etiam limatus;
   15 ut caedat victimas exacutus est, ut splendeat limatus est.
   16 Et datus est ad levigandum, ut teneatur manu. Iste exacutus est gladius et iste limatus, ut sit in manu interficientis.
   17 Clama et ulula, fili hominis, quia hic directus est in populum meum, hic in cunctos duces Israel, qui gladio traditi sunt cum populo meo.
   18 Idcirco plaude super femur, quia probatio est, dicit Dominus Deus.
   19 Tu ergo, fili hominis, propheta et percute manu ad manum. Et duplicetur gladius, ac triplicetur gladius interfectorum: hic est gladius occisionis magnae, qui eos circumdat,
   20 ut cor tabescat, et multiplicentur corruentes. In omnibus portis eorum dedi occisionem gladii: eheu, facti acuti et limati ad fulgendum, politi ad caedem!
   21 "Exacuere, vade ad dexteram sive ad sinistram, quocumque acies tuae sunt destinatae".
   22 Quin et ego plaudam manu ad manum et saturabo indignationem meam, ego Dominus locutus sum".
   23 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
   24 "Et tu, fili hominis, pone tibi duas vias, ut veniat gladius regis Babylonis: de terra una egrediantur ambae; et indicem statue, in capite viae civitatis statue.
   25 Viam pones, quo veniat gladius, ad Rabba filiorum Ammon et ad Iudam in Ierusalem munitissimam.
   26 Stat enim rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum, divinationem quaerens, commiscens sagittas; interrogat teraphim, iecur consulit.
   27 Ad dexteram eius facta est divinatio super Ierusalem, ut ponat arietes, ut aperiat os ad caedem, ut elevet vocem in ululatu, ut ponat arietes contra portas, ut comportet aggerem, ut aedificet munitiones.
   28 Eritque quasi consulens frustra oraculum in oculis eorum, et iuramenta sanctissima sunt eis; ipse autem in memoriam revocabit iniquitatem ad capiendum.
   29 Idcirco haec dicit Dominus Deus: Pro eo quod in memoriam revocastis iniquitatem vestram, et revelatae sunt praevaricationes vestrae, et apparuerunt peccata vestra in omnibus operibus vestris; pro eo, inquam, quod in memoriam revocati estis, manu capiemini.
   30 Tu autem, profane, impie dux Israel, cuius venit dies in tempore iniquitatis finitae -
   31 haec dicit Dominus Deus - auferatur cidaris, tollatur corona; hoc non erit amplius. Humile sublevetur, et sublime humilietur.
   32 Ruinam, ruinam, ruinam ponam illud; et hoc non fiet, donec veniat, cuius est iudicium, et tradam ei.
   33 Et tu, fili hominis, propheta et dic: Haec dicit Dominus Deus ad filios Ammon et ad opprobrium eorum; et dices: Gladius, gladius est evaginatus ad occidendum, limatus ad consumendum, ut fulgeat,
   34 cum tibi videntur vana, et divinantur mendacia, ut ponatur gladius ad colla profanorum impiorum, quorum venit dies in tempore iniquitatis finitae.
   35 Revertatur ad vaginam suam. In loco, in quo creatus es, in terra nativitatis tuae iudicabo te.
   36 Et effundam super te indignationem meam, in igne furoris mei sufflabo in te; daboque te in manus hominum insipientium et fabricantium interitum.
   37 Igni eris cibus, sanguis tuus erit in medio terrae; oblivioni traderis, quia ego Dominus locutus sum".

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku