seiyaku
< Previous
Index
Next >

Prophetia Ezechielis

XV

Ezechielis XV, Nova Vulgata 
(Latin version of Ezekiel chapter 15)

   1 Et factus est sermo Domini ad me dicens:
   2 "Fili hominis, quid habet lignum vitis prae omnibus lignis sarmentorum, quae sunt inter ligna silvarum?
   3 Numquid tolletur de ea lignum, ut fiat opus, aut fabricabitur de ea paxillus, ut dependeat in eo quodcumque vas?
   4 Ecce igni datum est in escam, utramque partem eius consumpsit ignis, et medietas eius adusta est; numquid utile erit ad opus?
   5 Etiam cum esset integrum, non erat aptum ad opus; quanto magis cum ignis illud devoraverit et combusserit, nihil ex eo fiet operis.
   6 Propterea haec dicit Dominus Deus: Quomodo lignum vitis inter ligna silvarum, quod dedi igni ad devorandum, sic tradam habitatores Ierusalem.
   7 Et ponam faciem meam in eos: de igne egressi sunt, et ignis consumet eos. Et scietis quia ego Dominus, cum posuero faciem meam in eos
   8 et dedero terram inviam et desolatam, eo quod praevaricatores exstiterint", dicit Dominus Deus.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku