Liber Exodus
V
Exodus V, Nova Vulgata
(Latin version of Exodus chapter 5)
1 Post haec ingressi sunt Moyses et Aaron et dixerunt pharaoni: "Haec dicit Dominus, Deus Israel: Dimitte populum meum, ut sacrificet mihi in deserto "
2 At ille responclit: "Quis est Dominus, ut audiam vocem eius et dimittam Israel? Nescio Dominum et Israel non dimittam"
3 Dixeruntque: "Deus Hebraeorum occurrit nobis; eamus, quaeso, viam trium dierum in solitudinem et sacrificemus Domino Deo nostro, ne forte accidat nobis pestis aut gladius"
4 Ait ad eos rex Aegypti: "Quare, Moyses et Aaron, sollicitatis populum ab operibus suis? Ite ad onera vestra"
5 Dixitque pharao: "Multus nimis iam est populus terrae; videtis quod turba succreverit; quanto magis si dederitis eis requiem ab operibus?"
6 Praecepit ergo in die illo exactoribus populi et praefectis eius dicens:
7" Nequaquam ultra dabitis paleas populo ad conficiendos lateres sicut prius, sed ipsi vadant et colligant stipulas.
8 Et mensuram laterum, quam prius faciebant, imponetis super eos; nec minuetis quidquam. Vacant enim et idcirco vociferantur dicentes: "Eamus et sacrificemus Deo nostro".
9 Opprimantur operibus et expleant ea, ut non acquiescant verbis mendacibus"
10 Igitur egressi exactores populi et praefecti eius dixerunt ad populum: "Sic dicit pharao: "Non do vobis paleas.
11 Ite et colligite, sicubi invenire poteritis, nec minuetur quid quam de opere vestro" "
12 Dispersusque est populus per omnem terram Aegypti ad colligendas paleas.
13 Exactores quoque instabant dicentes: "Complete opus vestrum cotidie, ut prius facere solebatis, quando dabantur vobis paleae"
14 Flagellatique sunt praefecti filiorum Israel, quos constituerant super eos exactores pharaonis dicentes: "Quare non implestis mensuram laterum sicut prius, nec heri nec hodie?"
15 Veneruntque praefecti filiorum Israel et vociferati sunt ad pharaonem dicentes: "Cur ita agis contra servos tuos?
16 Paleae non dantur nobis, et lateres similiter imperantur; en famuli tui flagellis caedimur, et populus tuus est in culpa"
17 Qui ait: "Vacatis otio et idcirco dicitis: "Eamus et sacrificemus Domino".
18 Ite ergo et operamini; paleae non dabuntur vobis, et reddetis consuetum numerum laterum"
19 Videbantque se praefecti filiorum Israel in malo, eo quod diceretur eis: "Non minuetur quidquam de lateribus per singulos dies"
20 occurreruntque Moysi et Aaron, qui stabant ex adverso egredientibus a pharaone,
21 et dixerunt ad eos: "Videat Dominus et iudicet, quoniam foetere fecistis odorem nostrum coram pharaone et servis eius; et praebuistis ei gladium, ut occideret nos"
22 Reversusque est Moyses ad Dominum et ait: "Domine, cur afflixisti populum istum? Quare misisti me?
23 Ex eo enim quo ingressus sum ad pharaonem, ut loquerer in nomine tuo, afflixit populum tuum; et non liberasti eos"
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera