Liber Exodus
XXXIII
Exodus XXXIII, Nova Vulgata
(Latin version of Exodus chapter 33)
1 Locutusque est Dominus ad Moysen: "Vade, ascende de loco isto, tu et populus tuus, quem eduxisti de terra Aegypti, in terram, quam iuravi Abraham, Isaac et Iacob dicens: Semini tuo dabo eam.
2 Et mittam praecursorem tui angelum et eiciam Chananaeum et Amorraeum et Hetthaeum et Pherezaeum et Hevaeum et Iebusaeum,
3 et intres in terram fluentem lacte et melle. Non enim ascendam tecum, quia populus durae cervicis es, ne forte disperdam te in via"
4 Audiens populus sermonem hunc pessimum luxit, et nullus ex more indutus est cultu suo.
5 Dixitque Dominus ad Moysen: "Loquere filiis Israel: Populus durae cervicis es; uno momento, si ascendam in medio tui, delebo te. Nunc autem depone ornatum tuum, ut sciam quid faciam tibi"
6 Deposuerunt ergo filii Israel ornatum suum a monte Horeb.
7 Moyses autem tollens tabernaculum tetendit ei extra castra procul; vocavitque nomen eius Tabernaculum conventus. Et omnis, qui quaerebat Dominum, egrediebatur ad tabernaculum conventus extra castra.
8 Cumque egrederetur Moyses ad tabernaculum, surgebat universa plebs, et stabat unusquisque in ostio papilionis sui; aspiciebantque tergum Moysi, donec ingrederetur tabernaculum.
9 Ingresso autem illo tabernaculum, descendebat columna nubis et stabat ad ostium; loquebaturque cum Moyse,
10 cernentibus universis quod columna nubis staret ad ostium tabernaculi. Stabantque ipsi et adorabant per fores tabernaculorum suorum.
11 Loquebatur autem Dominus ad Moysen facie ad faciem, sicut solet loqui homo ad amicum suum. Cumque ille reverteretur in castra, minister eius Iosue filius Nun puer non recedebat de medio tabernaculi.
12 Dixit autem Moyses ad Dominum: "Praecipis, ut educam populum istum, et non indicas mihi, quem missurus es mecum; cum dixeris: "Novi te ex nomine, et invenisti gratiam coram me".
13 Si ergo inveni gratiam in conspectu tuo, ostende mihi viam tuam, ut sciam te et inveniam gratiam ante oculos tuos; respice quia populus tuus est natio haec"
14 Dixitque Dominus: "Facies mea ibit, et requiem dabo tibi"
15 Et ait Moyses: "Si non tu ipse eas, ne educas nos de loco isto;
16 in quo enim scietur me et populum tuum invenisse gratiam in conspectu tuo, nisi ambulaveris nobiscum, ut glorificemur ego et populus tuus prae omnibus populis, qui habitant super terram?"
17 Dixitque Dominus ad Moysen: "Et verbum istud, quod locutus es, faciam; invenisti enim gratiam coram me, et teipsum novi ex nomine"
18 Qui ait: "Ostende mihi gloriam tuam"
19 Respondit: "Ego ostendam omne bonum tibi et vocabo in nomine Domini coram te; et miserebor, cui voluero, et clemens ero, in quem mihi placuerit"
20 Rursumque ait: "Non poteris videre faciem meam; non enim videbit me homo et vivet"
21 Et iterum: "Ecce, inquit, est locus apud me, stabis super petram;
22 cumque transibit gloria mea, ponam te in foramine petrae et protegam dextera mea, donec transeam;
23 tollamque manum meam, et videbis posteriora mea; faciem autem meam videre non poteris"
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera