Liber Exodus
III
Exodus III, Nova Vulgata
(Latin version of Exodus chapter 3)
1 Moyses autem pascebat oves Iethro soceri sui sacerdotis Ma dian; cumque minasset gregem ultra desertum, venit ad montem Dei Horeb.
2 Apparuitque ei angelus Domini in flamma ignis de medio rubi; et videbat quod rubus arderet et non combureretur.
3 Dixit ergo Moyses: "Vadam et videbo visionem hanc magnam, quare non comburatur rubus"
4 Cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum, vocavit eum Deus de medio rubi et ait: "Moyses, Moyses" Qui respondit: "Adsum "
5 At ille: "Ne appropies, inquit, huc; solve calceamentum de pedibus tuis; locus enim, in quo stas, terra sancta est"
6 Et ait: "Ego sum Deus patris tui, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob" Abscondit Moyses faciem suam; non enim audebat aspicere contra Deum.
7 Cui ait Dominus: "Vidi afflictionem populi mei in Aegypto et clamorem eius audivi propter duritiam exactorum eorum.
8 Et sciens dolorem eius descendi, ut liberem eum de manibus Aegyptiorum et educam de terra illa in terram bonam et spatiosam, in terram, quae fluit lacte et melle, ad loca Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei.
9 Clamor ergo filiorum Israel venit ad me, vidique afflictionem eorum, qua ab Aegyptiis opprimuntur;
10 sed veni, mittam te ad pharaonem, ut educas populum meum, filios Israel, de Aegypto "
11 Dixitque Moyses ad Deum: "Quis sum ego, ut vadam ad pharaonem et educam filios Israel de Aegypto?"
12 Qui dixit ei: "Ego ero tecum; et hoc habebis signum quod miserim te: cum eduxeris populum de Aegypto, servietis Deo super montem istum"
13 Ait Moyses ad Deum: "Ecce, ego vadam ad filios Israel et dicam eis: Deus patrum vestrorum misit me ad vos. Si dixerint mihi: "Quod est nomen eius?" quid dicam eis?"
14 Dixit Deus ad Moysen: "Ego sum qui sum" Ait: "Sic dices filiis Israel: Qui sum misit me ad vos"
15 Dixitque iterum Deus ad Moysen: "Haec dices filiis Israel: Dominus, Deus patrum vestrorum, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus lacob, misit me ad vos; hoc nomen mihi est in aeternum, et hoc memoriale meum in generationem et generationem.
16 Vade et congrega seniores Israel et dices ad eos: Dominus, Deus patrum vestrorum, apparuit mihi, Deus Abraham, Deus Isaac et Deus Iacob, dicens: Visitans visitavi vos et vidi omnia, quae acciderunt vobis in Aegypto;
17 et dixi: Educam vos de afflictione Aegypti in terram Chananaei et Hetthaei et Amorraei et Pherezaei et Hevaei et Iebusaei, ad terram fluentem lacte et melle.
18 Et audient vocem tuam; ingredierisque tu et seniores Israel ad regem Aegypti, et dicetis ad eum: Dominus, Deus Hebraeorum, occurrit nobis; et nunc eamus viam trium dierum in solitudinem, ut immolemus Domino Deo nostro.
19 Sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti, ut eatis, nisi per manum validam.
20 Extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum in cunctis mirabilibus meis, quae facturus sum in medio eius; post haec dimittet vos.
21 Daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis, et, cum egrediemini, non exibitis vacui.
22 Sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita sua vasa argentea et aurea ac vestes; ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum"
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera