Liber Exodus
II
Exodus II, Nova Vulgata
(Latin version of Exodus chapter 2)
1 Egressus est vir de domo Levi et accepit uxorem stirpis suae;
2 quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus.
3 Cumque iam celare non posset, sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice; posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminis,
4 stante procul sorore eius et considerante eventum rei.
5 Ecce autem descendebat filia pharaonis, ut lavaretur in flumine, et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei. Quae cum vidisset fiscellam in papyrione, misit unam e famulabus suis; et allatam
6 aperiens cernensque in ea parvulum vagientem, miserta eius ait: "De infantibus Hebraeorum est hic"
7 Cui soror pueri: "Vis, inquit, ut vadam et vocem tibi mulierem Hebraeam, quae nutrire possit tibi infantulum?"
8 Respondit: "Vade" Perrexit puella et vocavit matrem infantis.
9 Ad quam locuta filia pharaonis: "Accipe, ait, puerum istum et nutri mihi; ego dabo tibi mercedem tuam" Suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae pharaonis.
10 Quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Moysen dicens: "Quia de aqua tuli eum"
11 In diebus illis, postquam creverat, Moyses egressus est ad fratres suos; viditque afflictionem eorum et virum Aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis.
12 Cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset, percussum Aegyptium abscondit sabulo.
13 Et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei, qui faciebat iniuriam: "Quare percutis proximum tuum?"
14 Qui respondit: "Quis te constituit principem et iudicem super nos? Num occidere me tu vis, sicut occidisti Aegyptium?" Timuit Moyses et ait: "Quomodo palam factum est verbum istud?"
15 Audivitque pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Moysen. Qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian; venit ergo in terram Madian et sedit iuxta puteum.
16 Erant autem sacerdoti Madian septem filiae, quae venerunt ad hauriendam aquam; et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui.
17 Supervenere pastores et eiecerunt eas: surrexitque Moyses et, defensis puellis, adaquavit oves earum.
18 Quae cum revertissent ad Raguel patrem suum, dixit ad eas: "Cur velocius venistis solito?"
19 Responderunt: "Vir Aegyptius liberavit nos de manu pastorum; insuper et hausit aquam nobis potumque dedit ovibus"
20 At ille: "Ubi est?" inquit. "Quare dimisistis hominem? Vocate eum, ut comedat panem"
21 Consensit ergo Moyses habitare cum eo accepitque Sephoram filiam eius uxorem.
22 Quae peperit ei filium, quem vocavit Gersam dicens: "Advena sum in terra aliena"
23 Post multum vero temporis mortuus est rex Aegypti; et ingemiscentes filii Israel propter opera vociferati sunt, ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus.
24 Et audivit gemitum eorum ac recordatus est foederis, quod pepigit cum Abraham, Isaac et Iacob;
25 et respexit Dominus filios Israel et apparuit eis.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera