seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Exodus

XVII

Exodus XVII, Nova Vulgata 
(Latin version of Exodus chapter 17)

   1 Igitur profecta omnis congregatio filiorum Israel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini, castrametati sunt in Raphidim, ubi non erat aqua ad bibendum populo.
   2 Qui iurgatus contra Moysen ait: "Da nobis aquam, ut bibamus" Quibus respondit Moyses: "Quid iurgamini contra me? Cur tentatis Dominum?"
   3 Sitivit ergo ibi populus prae aquae penuria et murmuravit contra Moysen dicens: "Cur fecisti nos exire de Aegypto, ut occideres nos et liberos nostros ac iumenta siti?"
   4 Clamavit autem Moyses ad Dominum dicens: "Quid faciam populo huic? Adhuc paululum et lapidabunt me "
   5 Et ait Dominus ad Moysen: "Antecede populum et sume tecum de senioribus Israel, et virgam, qua percussisti fluvium, tolle in manu tua et vade.
   6 En ego stabo coram te ibi super petram Horeb; percutiesque petram, et exibit ex ea aqua, ut bibat populus" Fecit Moyses ita coram senioribus Israel.
   7 Et vocavit nomen loci illius Massa et Meriba, propter iurgium filiorum Israel et quia tentaverunt Dominum dicentes: "Estne Dominus in nobis an non?"
   8 Venit autem Amalec et pugnabat contra Israel in Raphidim.
   9 Dixitque Moyses ad Iosue: "Elige nobis viros et egressus pugna contra Amalec; cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu mea"
   10 Fecit Iosue, ut locutus erat ei Moyses, et pugnavit contra Amalec; Moyses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collis.
   11 Cumque levaret Moyses manus, vincebat Israel; sin autem remisisset, superabat Amalec.
   12 Manus autem Moysi erant graves; sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum, in quo sedit; Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte. Et factum est ut manus eius non lassarentur usque ad occasum solis.
   13 Vicitque Iosue Amalec et populum eius in ore gladii.
   14 Dixit autem Dominus ad Moysen: "Scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue; delebo enim memoriam Amalec sub caelo"
   15 Aedificavitque Moyses altare et vocavit nomen eius Dominus Nissi (Dominus vexillum meum)
   16 dicens: "Quia manus contra solium Domini: bellum Domino erit contra Amalec a generatione in generationem"

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku