seiyaku
< Previous
Index
Next >

Epistula
Sancti Pauli Apostoli ad Ephesios

V

Ephesios V, Nova Vulgata 
(Latin version of Ephesians chapter 5)

   1 Estote ergo imitatores Dei, sicut filii carissimi,
   2 et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos et tradidit seipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in odorem suavitatis.
   3 Fornicatio autem et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, sicut decet sanctos,
   4 et turpitudo et stultiloquium aut scurrilitas, quae non decent, sed magis gratiarum actio.
   5 Hoc enim scitote intellegentes quod omnis fornicator aut immundus aut avarus, id est idolorum cultor, non habet hereditatem in regno Christi et Dei.
   6 Nemo vos decipiat inanibus verbis; propter haec enim venit ira Dei in filios diffidentiae.
   7 Nolite ergo effici comparticipes eorum;
   8 eratis enim aliquando tenebrae, nunc autem lux in Domino. Ut filii lucis ambulate
   9 - fructus enim lucis est in omni bonitate et iustitia et veritate -
   10 probantes quid sit beneplacitum Domino;
   11 et nolite communicare operibus infructuosis tenebrarum, magis autem et redarguite;
   12 quae enim in occulto fiunt ab ipsis, turpe est et dicere;
   13 omnia autem, quae arguuntur, a lumine manifestantur,
   14 omne enim, quod manifestatur, lumen est. Propter quod dicit: "Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus".
   15 Videte itaque caute quomodo ambuletis, non quasi insipientes sed ut sapientes,
   16 redimentes tempus, quoniam dies mali sunt.
   17 Propterea nolite fieri imprudentes, sed intellegite, quae sit voluntas Domini.
   18 Et nolite inebriari vino, in quo est luxuria, sed implemini Spiritu
   19 loquentes vobismetipsis in psalmis et hymnis et canticis spiritalibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino.
   20 Gratias agentes semper pro omnibus in nomine Domini nostri Iesu Christi Deo et Patri,
   21 subiecti invicem in timore Christi.
   22 Mulieres viris suis sicut Domino,
   23 quoniam vir caput est mulieris, sicut et Christus caput est ecclesiae, ipse salvator corporis.
   24 Sed ut ecclesia subiecta est Christo, ita et mulieres viris in omnibus.
   25 Viri, diligite uxores, sicut et Christus dilexit ecclesiam et seipsum tradidit pro ea,
   26 ut illam sanctificaret mundans lavacro aquae in verbo,
   27 ut exhiberet ipse sibi gloriosam ecclesiam non habentem maculam aut rugam aut aliquid eiusmodi, sed ut sit sancta et immaculata.
   28 Ita et viri debent diligere uxores suas ut corpora sua. Qui suam uxorem diligit, seipsum diligit;
   29 nemo enim umquam carnem suam odio habuit, sed nutrit et fovet eam sicut et Christus ecclesiam,
   30 quia membra sumus corporis eius.
   31 Propter hoc relinquet homo patrem et matrem et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne una.
   32 Mysterium hoc magnum est; ego autem dico de Christo et ecclesia!
   33 Verumtamen et vos singuli unusquisque suam uxorem sicut seipsum diligat; uxor autem timeat virum.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku