Epistula
Sancti Pauli Apostoli ad Ephesios
IV
Ephesios IV, Nova Vulgata
(Latin version of Ephesians chapter 4)
1 Obsecro itaque vos ego, vinctus in Domino, ut digne ambuletis vocatione, qua vocati estis,
2 cum omni humilitate et mansuetudine, cum longanimitate, supportantes invicem in caritate,
3 solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;
4 unum corpus et unus Spiritus, sicut et vocati estis in una spe vocationis vestrae;
5 unus Dominus, una fides, unum baptisma;
6 unus Deus et Pater omnium, qui super omnes et per omnia et in omnibus.
7 Unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christi.
8 Propter quod dicit: "Ascendens in altum captivam duxit captivitatem, dedit dona hominibus".
9 Illud autem "ascendit" quid est, nisi quia et descendit in inferiores partes terrae?
10 Qui descendit, ipse est et qui ascendit super omnes caelos, ut impleret omnia.
11 Et ipse dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, alios vero evangelistas, alios autem pastores et doctores
12 ad instructionem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis Christi,
13 donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei, in virum perfectum, in mensuram aetatis plenitudinis Christi,
14 ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumacti omni vento doctrinae in fallacia hominum, in astutia ad circumventionem erroris;
15 veritatem autem facientes in caritate crescamus in illum per omnia, qui est caput Christus,
16 ex quo totum corpus compactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensura uniuscuiusque partis augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritate.
17 Hoc igitur dico et testificor in Domino, ut iam non ambuletis, sicut et gentes ambulant in vanitate sensus sui
18 tenebris obscuratum habentes intellectum, alienati a vita Dei propter ignorantiam, quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorum;
19 qui indolentes semetipsos tradiderunt impudicitiae in operationem immunditiae omnis in avaritia.
20 Vos autem non ita didicistis Christum,
21 si tamen illum audistis et in ipso edocti estis, sicut est veritas in Iesu:
22 deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris,
23 renovari autem spiritu mentis vestrae
24 et induere novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatis.
25 Propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo, quoniam sumus invicem membra.
26 Irascimini et nolite peccare; sol non occidat super iracundiam vestram,
27 et nolite locum dare Diabolo.
28 Qui furabatur, iam non furetur, magis autem laboret operando manibus bonum, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
29 Omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, sed si quis bonus ad aedificationem opportunitatis, ut det gratiam audientibus.
30 Et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei, in quo signati estis in diem redemptionis.
31 Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitia.
32 Estote autem invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera