Liber Ecclesiasticus
XLIX
Ecclesiasticus XLIX, Nova Vulgata
(Latin version of Ecclesiasticus chapter 49)
1 Memoria Iosiae in compositionem odoris facta opere pigmentarii;
2 in omni ore quasi mel indulcabitur eius memoria et ut musica in convivio vini.
3 Ipse est directus divinitus in paenitentia gentis et tulit abominationes impietatis;
4 et gubernavit ad Dominum cor suum et in diebus peccatorum corroboravit pietatem.
5 Praeter David et Ezechiam et Iosiam, omnes peccatum commiserunt;
6 nam reliquerunt legem Altissimi reges Iudae et contempserunt timorem Dei;
7 dederunt enim regnum suum aliis et gloriam suam alienae genti;
8 incenderunt electam sanctuarii civitatem et desertas fecerunt vias ipsius in manu Ieremiae.
9 Nam male tractaverunt illum, ipse autem a ventre matris consecratus est propheta evertere et eruere et perdere et iterum aedificare et plantare et renovare.
10 Ezechiel, qui vidit visionem gloriae, quam ostendit illi in curru cherubim.
11 Nam et commemoratus est inimicorum in imbre et benefacere illis, qui ostenderunt rectas vias.
12 Et duodecim prophetarum ossa pullulent de loco suo; nam corroboraverunt Iacob et redemerunt eos in fide virtutis.
13 Quomodo amplificemus Zorobabel? Nam et ipse quasi signum in dextera manu;
14 sic et Iesua filius Iosedec. Qui in diebus suis aedificaverunt domum et exaltaverunt templum sanctum Domino paratum in gloriam sempiternam.
15 Et Nehemias: in memoria multi temporis, qui erexit nobis muros eversos et stare fecit portas et seras; qui erexit domos nostras.
16 Nemo creatus est in terra qualis Henoch; nam et ipse assumptus est a terra.
17 Neque ut Ioseph natus est homo, princeps fratrum, firmamentum gentis;
18 et ossa ipsius visitata sunt et post mortem prophetaverunt.
19 Seth et Sem apud homines gloriam adepti sunt et super omnem animam in origine Adam.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera