Liber Ecclesiasticus
XXXIX
Ecclesiasticus XXXIX, Nova Vulgata
(Latin version of Ecclesiasticus chapter 39)
1 Qui autem accommodat animam suam ad timorem Dei et in lege Altissimi meditatur, sapientiam omnium antiquorum exquiret et in prophetiis vacabit.
2 Narrationem virorum nominatorum conservabit et in versutias parabolarum simul introibit.
3 Occulta proverbiorum exquiret et in absconditis parabolarum conversabitur.
4 In medio magnatorum ministrabit et in conspectu principum apparebit.
5 In terram alienigenarum gentium pertransiet; bona enim et mala in hominibus tentabit.
6 Cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum, qui fecit illum, et in conspectu Altissimi deprecabitur.
7 Aperiet os suum in oratione et pro delictis suis deprecabitur.
8 Si enim Dominus magnus voluerit, spiritu intellegentiae replebitur.
9 Ipse tamquam imbres mittet eloquia sapientiae suae et in oratione confitebitur Domino.
10 Et ipse diriget consilium et disciplinam et in absconditis eius considerabit.
11 Ipse palam faciet disciplinam doctrinae suae et in lege testamenti Domini gloriabitur.
12 Collaudabunt multi sapientiam eius, et usque in saeculum non delebitur.
13 Non recedet memoria eius, et nomen eius requiretur a generatione in generationem;
14 sapientiam eius enarrabunt gentes, et laudem eius enuntiabit ecclesia.
15 Si permanserit, nomen derelinquet plus quam mille, et, si requieverit, proderit sibi.
16 Adhuc meditabor et enarrabo; ut luna die duodecimo repletus sum.
17 Obaudite me, filii pii, et quasi rosa plantata super rivos aquarum florebit caro vestra;
18 quasi libanus odorem suavitatis habete,
19 florete flores quasi lilium. Date vocem et collaudate canticum et benedicite Dominum in omnibus operibus suis.
20 Date nomini eius magnificentiam et confitemini illi in laudatione eius et in canticis labiorum et citharis; et sic dicetis in confessione:
21 "Opera Domini universa bona valde, et omne, quod praecepit, tempore suo erit!". Non est dicere: "Quid est hoc? "aut "Ad quid istud?"; omnia enim in tempore suo conquirentur.
22 In verbo eius stetit aqua sicut congeries, et in sermone oris illius exceptoria aquarum;
23 quoniam in praecepto ipsius placor fit, et non est minoratio in salutare ipsius.
24 Opera omnis carnis coram illo, et non est quidquam absconditum ab oculis eius.
25 A saeculo usque in saeculum respicit, et nihil est mirabile in conspectu eius.
26 Non est dicere: "Quid est hoc!" aut "Ad quid istud?"; omnia enim in usum suum creata sunt.
27 Benedictio illius quasi fluvius inundavit
28 et sicut cataclysmus aridam inebriavit. Sic ira ipsius gentes, quae non exquisierunt eum, disperdet,
29 quomodo convertit aquas in salsuginem. Viae illius sanctis directae sunt; sic peccatoribus offensiones in ira eius.
30 Bona bonis creata sunt ab initio, sic peccatoribus bona et mala.
31 Primum necessaria vitae hominum aqua, ignis et ferrum, sal, lac et panis similagineus et mel et sanguis uvae et oleum et vestimentum:
32 haec omnia sanctis in bona, sic et impiis et peccatoribus in mala convertentur.
33 Sunt spiritus, qui ad vindictam creati sunt et in furore suo confirmaverunt tormenta sua;
34 in tempore consummationis effundent virtutem et furorem eius, qui fecit illos, placabunt:
35 ignis, grando, fames et mors, omnia haec ad vindictam creata sunt;
36 bestiarum dentes et scorpii et serpentes et romphaea vindicans in exterminium impios:
37 in mandatis eius gaudebunt et super terram in necessitates praeparabuntur et in temporibus suis non praeterient verbum.
38 Propterea ab initio confirmatus et consiliatus sum et cogitavi et scriptis mandavi:
39 "Opera Domini omnia bona, et omnem usum hora sua subministrabit".
40 Non est dicere: "Hoc illo nequius est ": omnia enim in tempore suo comprobabuntur.
41 Et nunc in omni corde et ore collaudate et benedicite nomen Domini.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera