seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Ecclesiasticus

XXXVIII

Ecclesiasticus XXXVIII, Nova Vulgata 
(Latin version of Ecclesiasticus chapter 38)

   1 Honora medicum propter necessitatem; etenim illum creavit Altissimus.
   2 A Deo est enim illi sapientia, et a rege accipiet donationem.
   3 Disciplina medici exaltabit caput illius, et in conspectu magnatorum collaudabitur.
   4 Altissimus creavit de terra medicamenta, et vir prudens non abhorrebit illa.
   5 Nonne a ligno indulcata est aqua amara,
   6 ut agnoscerent homines virtutem illius? Et dedit hominibus scientiam Altissimus, ut honoraretur in mirabilibus suis.
   7 In his curans mitigabit dolorem, et unguentarius faciet pigmenta suavitatis, ut non consumantur opera eius:
   8 et salus super faciem terrae.
   9 Fili, in tua infirmitate ne despicias teipsum, sed ora Dominum, et ipse curabit te.
   10 Averte a delicto et dirige manus et ab omni peccato munda cor tuum;
   11 da suavitatem et memoriam similaginis et impingua oblationem pro opibus tuis. Et da locum medico,
   12 etenim illum Dominus creavit; et non discedat a te, quia opera eius sunt necessaria.
   13 Est enim tempus, quando per manus illorum est solacium.
   14 Ipsi vero Dominum deprecabuntur, ut dirigat ad rectam cognitionem et prosperet curationem.
   15 Qui delinquit in conspectu eius, qui fecit eum, incidet in manus medici.
   16 Fili, in mortuum produc lacrimas et, quasi dira passus, incipe lamentationem et secundum iudicium contege corpus illius et non despicias sepulturam illius.
   17 Amare fer fletum et perfice lamentum
   18 et fac luctum secundum meritum eius, uno die vel duobus propter detractionem, et consolare propter tristitiam.
   19 A tristitia enim festinat mors, et tristitia cordis flectit virtutem.
   20 In abductione permanet tristitia, et vita inopis maledictio cordis.
   21 Ne dederis in tristitia cor tuum, sed repelle eam a te et memento novissimorum.
   22 Ne ultra memineris: neque enim est conversio; et huic nihil proderis et teipsum pessimabis.
   23 Memor esto iudicii eius, sic enim erit et tuum: mihi heri, et tibi hodie.
   24 In requie mortui requiescere fac memoriam eius et consolare in illo in exitu spiritus sui.
   25 Sapientia scribae in opportunitate vacationis; et, qui minoratur operatione, ipse sapientia replebitur. Qua sapientia replebitur,
   26 qui tenet aratrum et qui gloriatur in iaculo stimuli? Boves agitat et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum.
   27 Cor suum dabit ad versandos sulcos, et vigilia eius in sagina vaccarum.
   28 Sic omnis faber et architectus, qui noctem tamquam diem transigit, qui sculpit signacula sculptilia, et assiduitas eius variare picturam; cor suum dabit in similitudinem picturae, et vigilia sua perficere opus.
   29 Sic faber ferrarius sedens iuxta incudem et considerans opus ferri; vapor ignis uret carnes eius, et in calore fornacis concertatur.
   30 Vox mallei exsurdat aurem eius, et contra similitudinem vasis oculus eius.
   31 Cor suum dabit in consummationem operum et vigilia sua ornare in perfectionem.
   32 Sic figulus sedens ad opus suum, convertens pedibus suis rotam, qui in sollicitudine positus est semper propter opus suum, et in numero est omnis operatio eius;
   33 in brachio suo formabit lutum et ante canos suos curvabit virtutem suam:
   34 cor suum dabit, ut consummet linitionem, et vigilia sua mundare fornacem.
   35 Omnes hi in manibus suis speraverunt, et unusquisque in arte sua sapiens est.
   36 Sine his omnibus non aedificabitur civitas,
   37 et non inhabitabunt nec inambulabunt. Verumtamen in consilium populi non requirentur et in ecclesiam non transilient;
   38 super sellam iudicis non sedebunt et decretum iudicii non intellegent neque palam facient disciplinam et iudicium et in parabolis non invenientur;
   39 sed creaturam laboris confirmabunt, et sollicitudo illorum in operatione artis.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku