seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Ecclesiasticus

XXXIV

Ecclesiasticus XXXIV, Nova Vulgata 
(Latin version of Ecclesiasticus chapter 34)

   1 Vana spes et mendax viro insensato, et somnia extollunt imprudentes.
   2 Quasi qui apprehendit umbram et persequitur ventum, sic et qui attendit ad visa noctis.
   3 Hoc secundum hoc visio somniorum, ante faciem hominis similitudo faciei.
   4 Ab immundo quid mundabitur? Et a mendace quid verum dicetur?
   5 Divinationes et auguria et somnia vanitas est,
   6 et, sicut parturientis, cor phantasias patitur. Nisi ab Altissimo fuerit emissa visitatio, ne dederis in illis cor tuum.
   7 Multos enim errare fecerunt somnia, et exciderunt sperantes in illis.
   8 Sine mendacio consummabitur verbum legis, et sapientia in ore fideli consummatio.
   9 Vir, qui peregrinatus est, multa didicit, et, qui multa expertus est, enarrabit scienter.
   10 Qui non est expertus, pauca recognoscit, qui autem peregrinatus est, multiplicat astutiam.
   12 Multa vidi errando et plurima verba intellexi;
   13 aliquoties usque ad mortem periclitatus sum et horum causa liberatus sum.
   14 Spiritus timentium Dominum vivet, et in respectu illius benedicetur.
   15 Spes enim illorum in salvantem illos, et oculi Dei in diligentes se.
   16 Qui timet Dominum, nihil trepidabit et non pavebit, quoniam ipse est spes eius.
   17 Timentis Dominum beata est anima eius.
   18 Ad quem respicit? Et quis est fortitudo eius?
   19 Oculi Domini super timentes eum: protector potentiae, firmamentum virtutis, tegimen ardoris et umbraculum meridiani,
   20 custodia offensionis et adiutorium casus, exaltans animam et illuminans oculos, dans sanitatem vitae et benedictionem.
   21 Dominus solus sustinentibus se in via veritatis et iustitiae.
   22 Immolantis ex iniquo, oblatio maculata, et non sunt beneplacitae hostiae iniustorum.
   23 Dona iniquorum non probat Altissimus nec respicit in oblationes iniquorum nec in multitudine sacrificiorum eorum propitiabitur peccatis.
   24 Qui offert sacrificium ex substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris sui.
   25 Panis egentium vita pauperum est; qui defraudat illum, homo sanguinis est.
   26 Qui aufert in sudore panem, quasi qui occidit proximum suum;
   27 et effundit sanguinem, qui fraudem facit mercennario.
   28 Unus aedificans et unus destruens; quid prodest illis nisi labor?
   29 Unus orans et unus maledicens; cuius vocem exaudiet Deus?
   30 Qui baptizatur a mortuo et iterum tangit eum: quid proficit lavatio illius?
   31 Sic homo, qui ieiunat pro peccatis suis, et iterum vadens et eadem faciens. Orationem illius quis exaudiet? Aut quid proficit humiliando se?

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku