seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Ecclesiasticus

XXVI

Ecclesiasticus XXVI, Nova Vulgata 
(Latin version of Ecclesiasticus chapter 26)

   1 Mulieris bonae beatus vir: numerus enim dierum illius duplex.
   2 Mulier fortis oblectat virum suum et annos vitae illius in pace implebit.
   3 Pars bona mulier bona; in parte timentium Deum dabitur viro pro factis bonis.
   4 Divitis autem vel pauperis cor bonum; in omni tempore vultus illorum hilaris.
   5 A tribus timuit cor meum, et de quarto facies mea metuit:
   6 delaturam civitatis et collectionem populi,
   7 calumniam mendacem, super mortem omnia gravia;
   8 dolor cordis et luctus mulier zelotypa in mulierem;
   9 et flagellum linguae omnibus communicans.
   10 Sicut boum iugum, quod movetur, ita et mulier nequam; qui tenet illam, quasi qui apprehendat scorpionem.
   11 Mulier ebriosa ira magna et contumelia, et turpitudo illius non tegetur.
   12 Fornicatio mulieris in extollentia oculorum et in palpebris illius agnoscetur.
   13 In filia pervicaci firma custodiam, ne, inventa occasione, utatur sibi.
   14 Ab omni irreverentia oculorum eius cave et ne mireris, si te neglexerit.
   15 Sicut viator sitiens ad fontem os aperiet et ab omni aqua proxima bibet et contra omnem palum sedebit et contra omnem sagittam aperiet pharetram, donec deficiat.
   16 Gratia mulieris sedulae delectabit virum suum, et ossa illius impinguabit
   17 disciplina illius. Datum Dei est
   18 mulier sensata et tacita; non est commutatio eruditae animae.
   19 Gratia super gratiam mulier sancta et pudorata;
   20 omnis autem ponderatio non est digna continentis animae.
   21 Sicut sol oriens mundo in altissimis Dei, sic mulieris bonae species in ornamentum domus eius.
   22 Lucerna splendens super candelabrum sanctum, et species faciei super staturam stabilem;
   23 columnae aureae super bases argenteas, et pedes speciosi super plantas stabiles mulieris.
   24 Fundamenta aeterna supra petram solidam, et mandata Dei in corde mulieris sanctae.
   25 In duobus contristatum est cor meum, et in tertio iracundia mihi advenit:
   26 vir bellator deficiens per inopiam et vir sensatus contemptus
   27 et qui transgreditur a iustitia ad peccatum; Deus parabit eum ad romphaeam.
   28 Duae species difficiles et periculosae mihi apparuerunt: difficile eruitur negotians a neglegentia, et non iustificabitur caupo a peccatis.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku