Liber Ecclesiasticus
XX
Ecclesiasticus XX, Nova Vulgata
(Latin version of Ecclesiasticus chapter 20)
1 Quam bonum est arguere quam irasci, et confitentem in oratione non prohibere!
2 Concupiscentia spadonis devirginans iuvenculam:
3 sic qui facit per vim iudicium iniquum.
4 Quam bonum est correptum manifestare paenitentiam! Sic enim effugies voluntarium peccatum.
5 Est tacens, qui invenitur sapiens, et est odibilis, quia procax est ad loquendum.
6 Est tacens non habens responsum, et est tacens sciens tempus aptum.
7 Homo sapiens tacebit usque ad tempus, lascivus autem et imprudens non servabunt tempus.
8 Qui multis utitur verbis, exsecrabitur; et, qui potestatem sibi assumit iniuste, odietur.
9 Est processus in malis viro indisciplinato, et est inventio in detrimentum.
10 Est datum, quod non est utile, et est datum, cuius retributio duplex.
11 Est propter gloriam minoratio, et est qui ab humilitate levat caput.
12 Est qui multa redimat modico pretio et restituens ea in septuplum.
13 Sapiens in verbis seipsum amabilem facit, gratiae autem fatuorum effundentur.
14 Datum insipientis non erit utile tibi, oculi enim illius septemplices sunt:
15 exigua dabit et multa improperabit, et apertio oris illius quasi clamantis.
16 Hodie feneratur quis et cras expetit: odibilis est homo huiusmodi.
17 Fatuus dicit: "Non est mihi amicus, et non est gratia bonis meis".
18 Qui enim edunt panem illius, falsae linguae sunt. Quoties et quanti irridebunt eum!
19 Neque enim, quod habendum erat, directo sensu distribuit, similiter et, quod non erat habendum, est indifferens ei.
20 Melius lapsus in pavimento quam lapsus linguae: sic casus malorum festinanter veniet.
21 Homo acharis quasi fabula importuna; in ore indisciplinatorum assidua erit.
22 Ex ore fatui reprobabitur parabola, non enim dicit illam in tempore suo.
23 Est qui vetatur peccare prae inopia, et in requie sua non stimulabitur.
24 Est qui perdit animam suam prae confusione, et ab imprudenti persona perdet eam; personae autem acceptione perdet se.
25 Est qui prae confusione promittit amico, et lucratus est eum inimicum gratis.
26 Opprobrium nequam in homine mendacium, et in ore indisciplinatorum assidue erit.
27 Potior fur quam assiduitas viri mendacis; perditionem autem ambo hereditabunt.
28 Mos hominis mendacis est sine honore, et confusio illius cum ipso sine intermissione.
29 Verbum parabolarum. Sapiens in verbis producet seipsum, et homo prudens placebit magnatis.
30 Qui operatur terram suam, inaltabit acervum frugum, et, qui operatur iustitiam, ipse exaltabitur; qui vero placet magnatis, effugiet iniquitatem.
31 Xenia et dona excaecant oculos iudicum et quasi camus in ore avertunt correptiones eorum.
32 Sapientia absconsa et thesaurus invisus, quae utilitas in utrisque?
33 Melior est, qui celat insipientiam suam, quam homo, qui abscondit sapientiam suam.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera