Liber Ecclesiasticus
XIII
Ecclesiasticus XIII, Nova Vulgata
(Latin version of Ecclesiasticus chapter 13)
1 Qui tetigerit picem, inquinabitur ab ea; et, qui communicaverit superbo, induet superbiam.
2 Pondus super te ne tollas et honestiori et ditiori te ne socius fueris.
3 Quid communicabit caccabus ad ollam? Quando enim se colliserint, confringetur.
4 Dives iniuste egit et fremet, pauper autem laesus, ipse supplicabit.
5 Si utilis fueris, assumet te et, si non habueris, derelinquet te.
6 Si habes, convivet tecum et evacuabit te et ipse non dolebit super te.
7 Si necessarius illi fueris, ludet te et subridens spem dabit narrans tibi bona et dicet: "Quid opus est tibi?".
8 Et confundet te in cibis suis, donec te exinaniat bis et ter et in novissimo deridebit te; et postea videns derelinquet te et caput suum movebit ad te.
9 Humiliare Deo et exspecta manus eius.
10 Attende, ne seductus in stultitiam humilieris.
11 Noli esse humilis in sapientia tua, ne humiliatus in stultitiam seducaris.
12 Advocatus a potentiore discede, et eo magis te advocabit.
13 Ne accedas, ne impingaris; et ne longe sis ab eo, ne eas in oblivionem.
14 Ne retineas ex aequo loqui cum illo nec credas multis verbis illius; ex multa enim loquela tentabit te et subridens inquiret de absconditis tuis.
15 Immitis animus illius conservabit verba tua et non parcet de malitia et de vinculis.
16 Cave tibi et attende diligenter auditui tuo, quoniam cum subversione tua ambulas.
17 Audiens vero illa ex somno evigila.
18 Omni vita tua dilige Deum et invoca illum in salutem tuam.
19 Omne animal diligit simile sibi: sic et omnis homo proximum sibi.
20 Omnis caro ad similem sibi coniungetur, et omnis homo simili sui sociabitur.
21 Quid communicabit lupus agno? Sic peccator iusto.
22 Quae pax hyaenae ad canem? Aut quae pars diviti ad pauperem?
23 Venatio leonis onager in eremo, sic et pascua divitum sunt pauperes.
24 Et sicut abominatio est superbo humilitas, sic et exsecratio divitis pauper.
25 Dives commotus confirmatur ab amicis suis, humilis autem, cum ceciderit, expelletur et a notis.
26 Diviti decepto multi recuperatores: locutus est nefaria, et iustificaverunt illum;
27 humilis deceptus est, insuper et arguitur: locutus est sensate, et non est datus ei locus.
28 Dives locutus est, et omnes tacuerunt, et verbum illius usque ad nubes perducent;
29 pauper locutus est, et dicunt: "Quis est hic?" et, si offenderit, insuper subvertent illum.
30 Bona est substantia, cui non est peccatum in conscientia, et nequissima paupertas in ore impii.
31 Cor hominis immutat faciem illius sive in bona sive in mala.
32 Vestigium cordis boni facies hilaris: difficile invenies et cum labore.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera