seiyaku
< Previous
Index
Next >

Liber Ecclesiastes

XI

Ecclesiastes XI, Nova Vulgata 
(Latin version of Ecclesiastes chapter 11)

   1 Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post tempora multa invenies illum.
   2 Da partem septem necnon et octo, quia ignoras, quid futurum sit mali super terram.
   3 Si repletae fuerint nubes, imbrem super terram effundent; si ceciderit lignum ad austrum aut ad aquilonem, in quocumque loco ceciderit, ibi erit.
   4 Qui observat ventum, non seminat, et, qui considerat nubes, numquam metet.
   5 Quomodo ignoras, quae sit via spiritus, et qua ratione compingantur ossa in ventre praegnantis, sic nescis opera Dei, qui fabricator est omnium.
   6 Mane semina semen tuum, et vespere ne cesset manus tua, quia nescis quid magis prosit, hoc aut illud, et si utrumque simul melius erit.
   7 Dulce lumen, et delectabile est oculis videre solem.
   8 Si annis multis vixerit homo et in his omnibus laetatus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, quod multum erit: omne, quod venerit, vanitas.
   9 Laetare ergo, iuvenis, in adulescentia tua, et in bono sit cor tuum in diebus iuventutis tuae, et ambula in viis cordis tui et in intuitu oculorum tuorum et scito quod pro omnibus his adducet te Deus in iudicium.
   10 Aufer curam a corde tuo et amove malum a carne tua; adulescentia enim et iuventus vanae sunt.

Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera

privacy policy © seiyaku