Prophetia Danielis
II
Danielis II, Nova Vulgata
(Latin version of Daniel chapter 2)
1 In anno secundo regni Nabu chodonosor vidit Nabuchodo nosor somnium, et conterritus est spiritus eius, et somnus eius fugit ab eo.
2 Praecepit autem rex, ut convocarentur harioli et magi et malefici et Chaldaei et indicarent regi somnia sua; qui cum venissent, steterunt coram rege.
3 Et dixit ad eos rex: "Vidi somnium, et spiritus meus conterritus est, ut intellegat somnium".
4 Responderuntque Chaldaei regi Aramaice: "Rex, in sempiternum vive! Dic somnium servis tuis, et interpretationem eius indicabimus".
5 Et respondens rex ait Chaldaeis: "Sermo recessit a me. Nisi indicaveritis mihi somnium et coniecturam eius, in frusta concidemini, et domus vestrae in sterquilinium ponentur;
6 si autem somnium et coniecturam eius narraveritis, praemia et dona et honorem multum accipietis a me. Somnium igitur et interpretationem eius indicate mihi".
7 Responderunt secundo atque dixerunt: "Rex somnium dicat servis suis, et interpretationem illius indicabimus".
8 Respondit rex et ait: "Certe novi quia tempus redimitis, scientes quod recesserit a me sermo.
9 Si ergo somnium non indicaveritis mihi, una est de vobis sententia. Et verbum fallax et deceptione plenum composuistis, ut loquamini mihi, donec tempus pertranseat; somnium itaque dicite mihi, ut sciam quod interpretationem eius loquamini mihi".
10 Respondentes ergo Chaldaei coram rege dixerunt: "Non est homo super terram qui sermonem regis possit indicare; quapropter neque regum quisquam magnus et potens verbum huiuscemodi sciscitatur ab omni hariolo et mago et Chaldaeo.
11 Sermo enim, quem tu quaeris, rex, gravis est, nec reperietur quisquam qui indicet illum in conspectu regis, exceptis diis, quorum non est cum hominibus conversatio".
12 Quo audito, rex in furore et in ira magna praecepit, ut perirent omnes sapientes Babylonis.
13 Et egressa sententia, ut sapientes interficerentur, quaerebantur Daniel et socii eius, ut perirent.
14 Tunc Daniel interrogavit cum consilio et prudentia Arioch, principem militiae regis, qui egressus fuerat ad interficiendos sapientes Babylonis;
15 respondens dixit ad Arioch, qui a rege potestatem acceperat, quam ob causam tam crudelis sententia a facie esset regis egressa. Cum ergo rem indicasset Arioch Danieli,
16 Daniel ingressus rogavit regem, ut tempus daret sibi ad solutionem indicandam regi;
17 et ingressus est domum suam Ananiaeque, Misaeli et Azariae sociis suis indicavit negotium,
18 ut quaererent misericordiam a facie Dei caeli super sacramento isto et non perirent Daniel et socii eius cum ceteris sapientibus Babylonis.
19 Tunc Danieli per visionem nocte mysterium revelatum est, et benedixit Daniel Deo caeli
20 et locutus Daniel ait: "Sit nomen Dei benedictum a saeculo et usque in saeculum, quia sapientia et fortitudo eius sunt;
21 et ipse mutat tempora et aetates, transfert atque constituit reges, dat sapientiam sapientibus et scientiam intellegentibus disciplinam:
22 ipse revelat profunda et abscondita et novit in tenebris constituta, et lux cum eo inhabitat,
23 Tibi, Deus patrum meorum, confiteor teque laudo, quia sapientiam et fortitudinem dedisti mihi et nunc ostendisti mihi, quae rogavimus te, quia sermonem regis aperuisti nobis".
24 Propterea Daniel, ingressus ad Arioch, quem constituerat rex, ut perderet sapientes Babylonis, sic ei locutus est: "Sapientes Babylonis ne perdas; introduc me in conspectu regis et solutionem regi enarrabo".
25 Tunc Arioch festinus introduxit Danielem ad regem et dixit ei: "Inveni hominem de filiis transmigrationis Iudae, qui solutionem regi annuntiet".
26 Respondit rex et dixit Danieli, cuius nomen erat Baltassar: "Putasne vere potes mihi indicare somnium, quod vidi, et interpretationem eius?".
27 Et respondens Daniel coram rege ait: "Mysterium, quod rex interrogat, sapientes, magi et harioli et haruspices non queunt indicare regi;
28 sed est Deus in caelo revelans mysteria, qui indicavit tibi, rex Nabuchodonosor, quae ventura sunt in novissimis temporibus. Somnium tuum et visiones capitis tui in cubili tuo huiuscemodi sunt:
29 Tu, rex, cogitare coepisti in strato tuo quid esset futurum post haec; et, qui revelat mysteria, ostendit tibi, quae ventura sunt.
30 Mihi quoque non in sapientia, quae est in me plus quam in cunctis viventibus, sacramentum hoc revelatum est, sed ut interpretatio regi manifesta fieret, et cogitationes mentis tuae scires.
31 Tu, rex, videbas, et ecce statua una grandis: statua illa magna et statura sublimis stabat contra te, et intuitus eius erat terribilis.
32 Huius statuae caput ex auro optimo erat, pectus autem et brachia de argento, porro venter et femora ex aere,
33 tibiae autem ferreae, pedum quaedam pars erat ferrea, quaedam autem fictilis.
34 Videbas ita, donec abscissus est lapis sine manibus et percussit statuam in pedibus eius ferreis et fictilibus et comminuit eos;
35 tunc contrita sunt pariter ferrum, testa, aes, argentum et aurum, et fuerunt quasi folliculus ex areis aestivis, et rapuit ea ventus, nullusque locus inventus est eis; lapis autem, qui percusserat statuam, factus est mons magnus et implevit universam terram.
36 Hoc est somnium; interpretationem quoque eius dicemus coram te, rex.
37 Tu rex regum es, et Deus caeli regnum et fortitudinem et imperium et gloriam dedit tibi;
38 et omnia, in quibus habitant filii hominum et bestiae agri volucresque caeli, dedit in manu tua et te dominum universorum constituit: tu es caput aureum.
39 Et post te consurget regnum aliud minus te et regnum tertium aliud aereum, quod imperabit universae terrae.
40 Et regnum quartum erit robustum velut ferrum; quomodo ferrum comminuit et domat omnia, et sicut ferrum comminuens conteret et comminuet omnia haec.
41 Porro quia vidisti pedum et digitorum partem testae figuli et partem ferream, regnum divisum erit; et robur ferri erit ei, secundum quod vidisti ferrum mixtum testae ex luto.
42 Et digitos pedum ex parte ferreos et ex parte fictiles, ex parte regnum erit solidum et ex parte contritum.
43 Quod autem vidisti ferrum mixtum testae ex luto, commiscebuntur quidem humano semine, sed non adhaerebunt sibi, sicuti ferrum misceri non potest testae.
44 In diebus autem regnorum illorum suscitabit Deus caeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, et regnum populo alteri non tradetur: comminuet et consumet universa regna haec, et ipsum stabit in aeternum.
45 Secundum quod vidisti quod de monte abscisus est lapis sine manibus et comminuit testam et ferrum et aes et argentum et aurum, Deus magnus ostendit regi, quae ventura sunt postea; et verum est somnium et fidelis interpretatio eius".
46 Tunc rex Nabuchodonosor cecidit in faciem suam et Danielem adoravit et hostias et incensum praecepit, ut sacrificarent ei.
47 Loquens ergo rex ait Danieli: "Vere Deus vester Deus deorum est et Dominus regum et revelans mysteria, quoniam potuisti aperire sacramentum hoc".
48 Tunc rex Danielem in sublime extulit et munera multa et magna dedit ei et constituit eum principem super omnes provincias Babylonis et principem praefectorum super cunctos sapientes Babylonis.
49 Daniel autem postulavit a rege et constituit super opera provinciae Babylonis Sedrac, Misac et Abdenago; ipse autem Daniel erat in foribus regis.
Source: Bibliorum Sacrorum Editio, Sacrosanti Oecumenici Concilii Vaticani II, Ratione Habita, Iussu Pauli PP. VI Recognita, Auctoritate Ioannis Pauli PP. II Promulgata, Editio Typica Altera